Bernoulli, Johann I an Isink, Adam Menson (1710.04.09)
[Noch keine Bilder verfügbar]
Kurzinformationen zum Brief mehr ... | |
---|---|
Autor | Bernoulli, Johann I, 1667-1748 |
Empfänger | Isink, Adam Menson, 1668-1727 |
Ort | Basel |
Datum | 1710.04.09 |
Briefwechsel | Bernoulli, Johann I (1667-1748) |
Signatur | BS UB, Handschriften. SIGN: L I a 674, fol.105 |
Fussnote |
Viro cl. Adamo Mensoni Isink[1]
S. P. D. Joh. Bernoulli
Basileae a. d. 9. April. 1710.
Ex quo accepi abs Te Amice dulcissime nuncium tristissimum de Obitu nostri quondam Braunii Viri incomparabilis duas ad Te dedi Epistolas, primam quidem sine mora continentem aliam ad Virgines Verbolt, alteram vero aliquo tempore post,[2] qua comitabar dissertationem aliquam juridicam adgnati mei de Utilitate Artis conjectandi in Jure,[3] quam Tibi ob rei curiositatem mittere volui. Ecce jam tertium ad Te scribere sustineo visurus num tandem aliquid responsi elicere queam: quid? an minus recte vales? aut cepit ne Te mei oblivio? vel quis demum veternus occupat Tuum in me amorem? quis languor amicitiam? absint haec omnia; lubentius crediderim aliam silentii tui causam esse, sive quod Tu meas non acceperis litteras, sive quod Tuae responsiones ad me non pervenerint. Quicquid sit, rei veritatem ex Te ipso intelligere gratissimum erit.
Si bene memini promiseras mihi exemplar unum vel duo Parentationis Beato Braunio abs Te habitae; sed excidi hac spe mea, nam quod ardentissime desideravi, et etiamnum desidero in hunc usque diem nihil obtinui. Petebam in prioribus meis litteris partem alteram Selectarum Sacrarum post discessum meum ex Batavis editam, reliquis operibus Braunianis quae mihi omnia sunt adjungendam, quam forte Virgines Verbolt in perpetuam memoriam meae cum venerando Patre suo quondam habitae arctae amicitiae et necessitudinis mihi non essent denegaturae; quod si vero nullum amplius ipsis esset exemplar, vel nullo carere possent, aliquod a Bibliopola pro me parato pretio quod lubentissime refundam coëmere ne quaeso dedignaris, mihi postea data occasione transmittendum.
Quid apud vos agatur, quo in Statu sint res vestrae Academiae, quis Vener. Braunio successerit, quinam alii Professores vocati vel quam aliam mutationem passa sit Academia vestra a longo certe tempore non audivi, quasi haec scire ad me magis non pertineret, quam si Groninga me nunquam vidisset.
Leydenses ab aliquo tempore moliuntur me in Academiam suam pertrahere, non equidem declinarem invitationem, si lautioribus conditionibus mihi offeretur, quae mutationis perquam molestam magnitudinem adaequarent.
Vale nunc, Amice optime, cum lectissima Tua Tori socia, et liberis amantissimis.
P. S. Ampliss. Consulibus Altingio et Wichers plurimam salutem meis verbis quam officiosiss. denunciare ne graveris. Spero hunc alterum litteras meas postremas dudum quidem ad se datas rectissime accepisse. Conjux mea te tuosque omnes salvere jubet.
Fussnoten
Zurück zur gesamten Korrespondenz