Bernoulli, Johann I an Noodt, Gerard (1709.08.04)
[Noch keine Bilder verfügbar]
Kurzinformationen zum Brief mehr ... | |
---|---|
Autor | Bernoulli, Johann I, 1667-1748 |
Empfänger | Noodt, Gerard, 1647-1725 |
Ort | Basel |
Datum | 1709.08.04 |
Briefwechsel | Bernoulli, Johann I (1667-1748) |
Signatur | Standort unbekannt |
Fussnote |
Viro Clarissimo
Gerardo Noodt
S. P. D.
Joh. Bernoulli
Secundas Litteras Tuas, Vir Cl. Idibus Juliis datas[1] accepi demum Kalendis Aug. quo fit ut responsio mea paulo serius quam forte exspectaveris ad Te redeat. Non possum quin statim gratias agam et Tibi et Amico illi cum quo superiores meas communicasse refers pro vestra erga me benevolentia et propensa voluntate: sed noli quaeso aegre ferre si dixero res meas non permittere ut iis conditionibus quarum spem facis movear, non quod in se lautae non sint et acceptabiles (quondam enim minori pretio Groningam fui pellectus) sed ideo quod praesentem meam fortunam iis haud valde auctam videam, saltem non usque adeo ut tantam mutationem et quae in praecedenti epistola memoravi incommoda subeam; ubi praesertim nihil, ut innuere videris, pacisci liceret in gratiam Uxoris et liberorum mihi superstitum, quo casu deterioris forent conditionis quam si ad Trajectinos migrassem, quippe qui non tantum mihi salarium annuum eo quod a Vobis sperandum non multo minus lautum, sed etiam viduae meae summam non modicam promiserunt annuatim solvendam quocunque in loco post obitum meum commoratura fuisset: Quod si igitur oblata non tanti fuerunt ponderis, ut nos in Belgio adhuc haerentes retinerent paternis bonis licet tum temporis destitutos, quanto minus nos nunc in Patria stabiliti e re nostra esse putabimus, lares patrios de novo deserere non sine ingenti rei domesticae turbatione et bonorum dispendio? Urges vero aerarii vestri difficultatem, hanc ego tantam non esse existimo, ut persentiscat aliquam jacturam si quid ultra consuetum ad arcessendum Professorem ex longinqua adeo regione erogetur; si tamen hac in re fallar, per me licet differatis vocationem tantisper, donec ad meliorem fortunam redierit aerarium, quod futurum speramus quando Pax fortassis brevi reficienda in melius omnia mutaverit, interim qui hactenus Lectoris munus obivit in mathematicis, idem porro vices professoris agere posset; si vero res nullam patiatur moram, integrum est Vobis alium prospicere nec deerunt, fateor, mathematici;[2] qui ultro sua officia offerentes modico salario conduci se patientur, sed inter mille Gregarios vix unum reperias Volderum et inter decies mille vix unum Newtonum unumve Leibnitium, rari quippe boni: Quod ad me attinet, non meum est judicare quid praestare possem, judicent alii qui me vel legerunt vel audiverunt, et inprimis qui me familiarius noverunt modo a me memorati Viri; in astronomia practica, ut in alia qualibet matheseos parte, operam meam perinde commodarem quantum quidem liceret per oculorum aciem non nimis firmam. Quod addis Cl. Volderum postremo stipendio suo non semper fruitum fuisse, id lubens crediderim; ille enim qui fuit Belga aut Belgio vicinus, juvenis, Coelebs, et nullo alio in munere antea constitutus, ubi quantumvis parum sibi oblatum pro lucro habuisset, quid mirum, si primam quamvis conditionem amplexus est? aliam vero meam sortem nunc esse; et longe diversam, non utique inficias ibis. De iis quae de emolumentis ex institutionibus privatis et aliunde percipiundis narras, nihil dicere habeo, nisi quod sint incerta, et proin certum quid etsi longe minoris valoris esset iis omnibus praeferam. Vale Vir Clarissime et me quod facis ama.
Dabam Basileae prid. Non. Aug. MDCCIX.
Fussnoten
Zurück zur gesamten Korrespondenz