Bernoulli, Johann I an Bilfinger, Georg Bernhard (1720.07.03)
[Noch keine Bilder verfügbar]
Kurzinformationen zum Brief mehr ... | |
---|---|
Autor | Bernoulli, Johann I, 1667-1748 |
Empfänger | Bilfinger, Georg Bernhard, 1693-1750 |
Ort | Basel |
Datum | 1720.07.03 |
Briefwechsel | Bernoulli, Johann I (1667-1748) |
Signatur | Stuttgart, WLB |
Fussnote | P.S. in der Abschrift teilweise eigenhändig |
Vir Clarissime
Per novissimum Tabellarium transmisi Tibi Iconem a Chalcographo speciminis loco huc missam et a Pictore nostro emendatam: Nunc ut pollicebar mitto etiam aliquam vitae meae Historiam, quam juvenis quispiam doctus ex variis quae ipsi tradideram autographis et documentis authenticis conscripsit. Quod si ea Tibi vel Halensibus nimis diffusa videbitur, poteritis contrahere aut quocunque alio modo mutare, imo si quid insertum cupiveritis quod forsan a Scriptore omissum, id facere vobis fas esto; caeterum festinanter adeo scriptio est peracta, ut attente relegere vix mihi licuerit, quare sicubi erratum Scriptor veniam petit. Vale Vir Clarissime et fave T. addictissimo Joh. Bernoulli
Basileae a. d. 3. Iulij 1720.
P. S. Lubens intelligam num omnia recte acceperis.
Haec omnia jamjam complicaturus et dimissurus hoc ipso momento accipio gratissimas Tuas cum inclusis iconibus;[1] video Tibi novissimas meas nondum esse redditas, quas autem nunc redditas spero, alias plura.[2]
Fussnoten
Zurück zur gesamten Korrespondenz