Wolff, Christian an Bernoulli, Johann I (1738.12.17)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Wolff, Christian, 1679-1754
Empfänger Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Ort Marburg
Datum 1738.12.17
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur BS UB, Handschriften. SIGN: L I a 671, Nr.56*
Fussnote



File icon.gif Viro Amplissimo et Celeberrimo

Dn. Joanni Bernoulli,

Mathematico eminenti,

S. P. D.

Christianus Wolfius.

Paucis Te volo, Vir celeberrime. Cum agnatus tuus[1] in patriam revertatur, per ipsum Tibi mittere volui Partem primam Philosophiae meae practicae Universalem,[2] quae Theoria[m] complectitur. Proxime sequetur altera, quae praxi evolvendae destinata sublimiora hisce continet.[3] Deduxi enim eam a priori ex ipsa animae humanae natura, ceu decet philosophum Juri naturali longe ampliores limites tribuo, quam intra quos v[ul]go coërcetur, ita ut omnium actionum humanarum, qualescun[que] tandem eae sunt, in dato quocunque casu moralitas per idem de[ter]minetur, nec quicquam arbitrio humano relinquatur. Quod su[per] est, Deum supplex rogo, ut per plures adhuc annos Te salvum File icon.gif atque incolumem servet in rei mathematicae incrementum ac ornamentum. Vale et fave.

Dabam Marburgi Cattorum d. 17 Dec. A. 1738.


Fussnoten

  1. Vielleicht Benedikt Bernoulli (1691-1759)
  2. Wolff, Christian, Philosophia practica universalis..., Francofurti; Lipsiae 1738-1739
  3. [Text folgt]


Zurück zur gesamten Korrespondenz