Wolff, Christian an Bernoulli, Johann I (1725.09.17)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Wolff, Christian, 1679-1754
Empfänger Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Ort Marburg
Datum 1725.09.17
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur BS UB, Handschriften. SIGN: L I a 671, Nr.36*
Fussnote



File icon.gif Viro Amplissimo atque Ce[le]berrimo

Joanni Bernoulli

S. P. D.

Christianus Wolfius.

Filii Tui, Vir Celeberrime, nuperrime incolumes ad nos pervenere ac iter suum laeto animo continuaturi Cassellos profecti. Votum meum cum Tuo jungo, ut Numen benignissimum adsit ipsis in itinere et ad portum optatum perductis omnia ex voto cedere jubeat! Dedi ipsis litteras cum ad illustrissimum Legatum, tum ad amplissimum Archiatrum, cui omnis res academica ab Augustissima Imperatrice unice commissa, ita ut solius ipsius consilio agantur omnia. Heri a Cl. Bülffingero accepi litteras, quibus mirifice laetatur, quod talem fuerit stationem nactus, qua meliorem nullibi sibi obtingere potuisse lubens fatetur. Adventantes benignissime recepti et in palatiis magnifice extructis commoda domicilia ipsis obtigerunt cum omni suppellectile necessaria, quae viros in autoritate constitutos decet. Laudat victum, quo utuntur: extollit gratiam augustissimae Imperatricis, ad cujus manus osculandas admissi Professores, Hermanno sermone Gallico, Bülffingero autem Germanico Majestatem ipsius compellante.[1] Ad Schoepflinum jam litteras invitatorias dedi, offerens ipsi salarium 1200 Rubelorum, cum Historici opera saepius opus habeat aula: sed filii Tui exiguam spem fecerunt fore, ut invitationi aures praebeat benignas, affirmantes ipsum magis gloriam quaerere ex invitatione, quam animum alere File icon.gif in Russiam migrandi. Filiorum tuorum impatiens est Petropoli desiderium, cum augustissima Imperatrix optet, ut Academia functionibus suis mox vacare possit: unde adventus eorum maximo mihi gaudio fuit. Ceterum Te certiorem esse velim, quod nullam praeterm[i]ssurus sim occasionem, qua Filiorum tuorum commodis inservire queam. Vale.

Dabam Marburgi d. 17 Sept. 1725.


Fussnoten

  1. Die beiden Reden sind abgedruckt in: Sermones in primo solenni Academiae Scientiarum Imperialis conventu die XXVII. Decembris Anni MDCCXXV. publice recitati. Petropoli, sumptibus Academiae Scientiarum [1726], pp. 2-111 bzw. 111-119. Die Rede Bilfingers ist nochmals abgedruckt in: Georgii Bernhardi Bilfingeri Varia in Fasciculos collecta. Stuttgardiae, Anno 1742, pp. 87-190


Zurück zur gesamten Korrespondenz