Bernoulli, Johann I an Brandenburgische Sozietät (1701.10.08)
[Noch keine Bilder verfügbar]
Kurzinformationen zum Brief mehr ... | |
---|---|
Autor | Bernoulli, Johann I, 1667-1748 |
Empfänger | Brandenburgische Sozietät |
Ort | Groningen |
Datum | 1701.10.08 |
Briefwechsel | Bernoulli, Johann I (1667-1748) |
Signatur | BS UB, Handschriften. SIGN: L I a 18, fol. 143r/v |
Fussnote | Auf fo. 143r beginnt der Entwurf eines Briefes an Leibniz vom gleichen Tag. Johann I Bernoulli legte sein Dankschreiben diesem Brief an Leibniz bei und sandte beide Schreiben zur Weiterleitung an die Adressaten an Johann Theodor Jablonski, den Sekretär der Brandenburgischen Sozietät. |
Illustribus atque Amplissimis Viris
Praesidi caeterisque sociis
Societatis Brandeburgicae
S. P. D.
Joh. Bernoulli
Splendidissimum diploma, Viri Illustres, quo in vestram societatem me cooptatum vidi,[1] eo accepi tempore quo quidvis aliud potius cogitassem: non enim eo arrogantia procedo, ut praeter merita [...] tanti honoris vel sperandum vel expectandum mihi promittam, haud quippe ignarus id illis tantum de jure competere, qui perspecta sua eruditione communem applausum dudum promeruere. Quod si tamen meorum ad eam aspirandi conatuum rationem potius habuistis quam alterius cujusvis rei quae in viro docto requiritur quaque ego; me carere lubens confiteor vos certe non prorsus in opinione vestra decepta dixerim nihil adeoque erit quod impediat, quin ambabus ulnis gratoque animo amplecter honorificam sedem quam in Amplissimo vestro Collegio destinastis mihi et obtulistis. Vos Viri illustres persuasos volo, me id honoris ut singularis vestra erga me benevolentiae signum semper habiturum, et quantum in me est modo non otium et adminicula necessaria me destituerint nihil intermissurum, quod tendat ad ornamentum et incrementum vestrae recens fundatae societatis, inprimis vero ad gloriam Augustissimi ipsius Fundatoris; ut Cujus sub reg. Maj. Auspiciis et clementissimo patrocinio[2] novum hoc sive musis conditum Delubrum, ut Vestro vero sub ductu longe lateque praecaeteris emineat et floreat, ex animo voveo. Valete.
Dabam Groningae ipsis VIII. Id. VIIIbris. MDCCI.
Fussnoten
Zurück zur gesamten Korrespondenz