Bernoulli, Johann I an Volder, Burchard de (1699.04.18)

Aus Bernoulli Wiki
Version vom 13. Juli 2010, 06:03 Uhr von Maintenance script (Diskussion) (Importing text file)
(Unterschied) ← Nächstältere Version | Aktuelle Version (Unterschied) | Nächstjüngere Version → (Unterschied)
Zur Navigation springen Zur Suche springen


[Noch keine Bilder verfügbar]


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Empfänger Volder, Burchard de, 1643-1709
Ort Groningen
Datum 1699.04.18
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur BS UB, Handschriften. SIGN: L I a 675, fol.164-165
Fussnote



File icon keinbild.gif Celeberrimo Viro

B. De Volder

S. et O.

J. Bernoulli

Tarditatem ni fallor compensare voluit Ampliss. Leibnitius prolixitate epistolae suae, quam ut accepi apertam ita mitto.[1] Pauca forsan ad haec remoram injicient, reperies tamen certus sum quam plurima quae profundiorem quandam metaphysicam spirant et penetrantissimum viri judicium. Ne te diu arceam a jucundissima eorum lectione, tuis ad me datis[2] respondendi munere paucissimis defungor: quod demonstrationi Leibnitianae qua ostenditur idem praecise fieri sive una libra attollatur ad 4 pedes, sive 4 librae ad unum, promte adeo acquieverim, ratio haec est: consideravi gravitatem mathematice id est tanquam qualitatem corporibus quae gravia dicuntur connatam[3], non attendendo ad ejus causam extrinsecam, jam vero corpus ascendens sua quam habet celeritate primo uno tractu ad altitudinem , supponitur ad quietem redigi adeoque tota ejus vis consumi a contraria vi gravitatis, hac ergo tantundem virium ipsi reddere debet quantum ab ipso accepit quomodocunque demum iterum descendat ad locum , (effectus enim debet esse aequalis causae id quod tanquam axioma suppono) illa autem vis quam corpus descensu suo accipit a gravitate tanta est per hyp., ut quatuor possit tendere elastra , , , , atqui haec elastra restitutione sua successiva possunt efficere, ut idem vel aequale corpus File icon keinbild.gif assurgat per vices , , , ad eandem altitudinem , igitur eadem vis requiritur ad ascensum continuum quae ad plures interruptos ejusdem altitudinis simul sumptos: vel brevius et clarius ita, corpus reditu suo ad pristinum suum locum totam suam potentiam consumpsit tendendo 4 elastra , , , , et sic revera tanta est vis in omnibus elastris, quanta fuerat in corpore antequam ascenderet (nisi eam vel abundare vel deficere velis, quo sane casu nihil certi in rerum natura esset, supponendum, totam vim corporis translatam esse in elastra) elastrorum vero vis iterum consumitur elevando corpore per vices ad eandem altitudinem, adeoque vis qua corpus primo continuo tractu ascenderat ad est aequalis ei qua per vices eodem postea ascendit , , . Gravitatis actionem explicandi mea ratio quod tibi, non displicuerit impense gaudeo, licet illa rigore geometrico demonstrari non possit ut multa alia a sensibus adeo remota, commendabilis tamen esset tanquam hypothesis qua occurri potest objectionibus ex Galilaeana explicandi ratione petitis; haec enim ipsa quam diu geometrice non est demonstrata eodem jure a me negatur (cum alia aeque probabilis praesto sit) quo illa ab adversario asseritur ideo tantum ut exinde possit aestimationem virium evertere: si veritas aliunde demonstrata sit, plerumque sufficit ad illam tuendam ut respondeamus ad argumenta adversariorum incerta aliis argumentis aeque possibilibus quae licet etiam falsa esse suspicaremus, sic Tycho Brahe novo suo systemate licet falso, optime tamen quietem Terrae tuitus est contra objectiones quas Veneris Phases aliaque Phenomena recens delecta copernicanis suggerebant, quaeque Ptolemaicos misere vexabant: jam autem si a considerationibus physicis abstineamus videbimus Thychonicum systema in abstracto aeque possibile esse ac copernicanum, salvis manentibus Phenomenis coelestibus omnibus. Quod praeterea meam gravitatem explicandi rationem ultra possibilitatem abstractam commendat est id, quod ubique materia gravifica sit aequabiliter et uniformi densitate secundum omnes dimensiones diffusa, adeoque quod ejus ictus non tempori sed spatio proportionari debeant: deinde etiam non opus est ut particulae materiae gravificae totam suam vim transferant in corpus (quamvis quomodo id fieri possit in excerptis habes quae misi).[4] Sufficit dicere partem transferre sed semper aequalem, meo judicio enim corpus quantumcunque habeat celeritatis gradum ut quiescens tamen File icon keinbild.gif est spectandum respectu velocitatis rapidissimae[5] materiae gravificae, a qua proin pari semper modo afficitur id est a singulis particulis gravificis aequali ubique vi impellitur sive quiescat sive moveatur. Non video cur a me exigas ut excogitem simile quid elastici ponendum in globulis meis parvulis illos vorticulos componentibus et materiam gravem ex alio in alium pellentibus sufficit dicam tales vorticulos generari ab ipso motu intestino materiae gravificae, non enim motus ejus progressivus quo tota moles cum terra circa centrum rapitur gravitatis causa est, sed ille confusus et rapidissimus particularum aestus quo sibi mutuo allidentes in se reflecti et tales vorticulos formare coguntur; quam opinionem etiam Hugenius fovisse videtur in dissertatione de causa gravitatis[6] pag. 143 ubi supputatione facta concludit velocitatem materiae gravificae decies septies majorem esse illa quam habet punctum terrae sub aequatore. Celeber. vester Noodtius etiam mihi perelegantem suam orationem donavit,[7] cui proin gratias multas cum salute a me dicito, legi illam summa cum voluptate miror generosam libertatem loquendi qua fretus libertatis causam tam acriter propugnavit et serviles animos tam belle defricuit: si qui sunt quibus displicet haec oratio cogitet auctor incomparabilis quod malis displicere laudari sit. Quaeris quid apud nos agatur? an mea lis cum Theologis[8] sit composita? quid respondeam, cum forte rumor velox me occupaverit, post breves inducias litem (sopitam fere) resuscitant, bellum aperte indicant, canunt classicum, superos et acheronta movent, machinantur, moliuntur, cursitant, anhelant verbo dicam minantur extrema, et aperta fulmina quibus suggestus crebrius resonant et clancularias insidias struunt, modo clamore et hiatu magno implent omnia, modo delatores et calumniatores subornant, qui me nigro capillo notando perdere debent si possint; quod plus est audio gravamen contra me paratum iri proximae instanti synodo exhibendum. Sciscitaris causam novorum horum tumultuum? eam ecce! cum nuper publice in choro nostri templi academici ubi exercitia academica fieri solent instrumentorum nostrorum prima pericula facerem coram frequentissima spectatorum corona, illaque quasi inaugurarem oratiuncula quadam ad praesentem materiam accommodata occasionem habui Paedagogorum[9] et Theologastrorum imperitiam invidiam et odium in bonas scientias atque ineptam scholasticorum philosophiam solito rigidius perstringendi, quibus vix File icon keinbild.gif cito satis finitis, malevoli mei hanc quam dixi tragaediam adornarunt ad arma ruentes, volantes; eousque impudentiae perventum est, ut me experimenta in choro faciendo locum sacrum, Domum Dei, Templum Jehovae polluisse et profanasse dicant, nihil interim mussitantes de eo quod interdum in disputationibus inauguralibus eodem in loco haberi solitis inepta multa imo et obscoena a petulcis studiosulis ventilentur, quasi scilicet haec majorem sanctitatem saperent. Longurio noster quem nosti conscribillavit novissime Theses de resurrectione contra socinianos, qualem scopum habuerit ipse facile divinabis. Interea non moror bruta ista fulmina et rideo omnes conatus istos Titanicos. Mihi non desunt patroni cordatiores, qui si opus sit innocentiam meam contra lupos invadentes protegere non gravabuntur. Sed non animadverto quod jam nimis prolixus sim, cum tamen statim promiserim Brevitatem. Perturbasti me valde quod incerta adeo sanitate te uti mihi nuntiaveris, apprecor tibi animitus valetudinem firmam, fac illam recuperes, quoquo modo et abstine tantisper seriis meditationibus quo illis posthac tanto diutius indulgere earumque nobis fructum communicare queas. Vale et me ama.

Groningae die 8 April. 1699.

P. S. Modo mihi nuntiatur apud vos impressos esse tibique dedicatos Galilaei dialogos de Systemate mundi una cum tractatu mechanico, et de motu;[10] quibus cum caream, pergratam mihi rem faceres si eorum exemplar unum mihi transmitteres, pretium quantocyus restituturo.


Fussnoten

  1. [Text folgt]
  2. [Text folgt]
  3. Im Manuskript steht "connitam".
  4. [Text folgt]
  5. Im Manuskript steht "rapissimae".
  6. [Text folgt]
  7. [Text folgt]
  8. [Text folgt]
  9. Im Manuskript steht "Paedagorum".
  10. [Text folgt]


Zurück zur gesamten Korrespondenz