Bernoulli, Johann I an Wolff, Christian (1727.04.04)
Kurzinformationen zum Brief mehr ... | |
---|---|
Autor | Bernoulli, Johann I, 1667-1748 |
Empfänger | Wolff, Christian, 1679-1754 |
Ort | Basel |
Datum | 1727.04.04 |
Briefwechsel | Bernoulli, Johann I (1667-1748) |
Signatur | BS UB, Handschriften. SIGN: L I a 671, Nr.29 |
Fussnote |
Christiano Wolfio
S. P. D.
Joh. Bernoulli.
Diu est quod nihil litterarum a Te viderim; spero te accepisse anteriores meas, et hasce te salvum incolumemque reperturas. Qui eas tibi tradet, Juvenis sane doctissimus, est Eulerus Noster[1] in Mathematicis versatissimus atque jam supra aetatem (nondum enim annum 20 complevit) sublimiorem Geometriam mirifice callens, cujus specimina haud vulgaria exhibuit ac majora exhibiturus est cum occupaverit stationem in Academia Petropolitana ad quam fuit invitatus commendante filio meo Daniele, quo versus nunc iter ingreditur bonis avibus: gaudebit salario 300 Rubelorum annuorum, spe facta insignis augmenti post elapsum quinquennium, si monstraverit interea dignos in re Mathem. profectus. Id sibi ante omnia prospiciendum putat, ut ad te Vir ampliss. dirigat iter suum tanquam ad Mathematicorum Oraculum et Fautorem summum, benevolentiam tuam atque consilia imploraturus. Qua de re, ut nullus dubito, facile illi gratificaberis, eoque nomine non illum modo sed et me innumeris alias nominibus tibi devinctum arctius porro devincies. Vale Vir ampl. et me amare perge.
Dabam Basil. a. d. 4. April. 1727.
Fussnoten
- ↑ [Text folgt]
Zurück zur gesamten Korrespondenz