Bernoulli, Johann I an Wolff, Christian (1725.04.18)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite   Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Empfänger Wolff, Christian, 1679-1754
Ort Basel
Datum 1725.04.18
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 671, Nr.23
Fussnote Autographer Zusatz am Ende des PS



Viro Celeberrimo atque Amplissimo

Christiano Wolfio.

S. P. D.

Joh. Bernoulli.

Video profecto atque sentio, Tibi, Vir Ampl. admodum cordi esse, quae filios meos tangunt. Velim autem ut sis persuasissimus Te non habiturum nos ingratos, vel officiorum Tuorum immemores, quod data occasione testari est id quod enixe optamus; Statim ac accepi tuas novissimas[1] cum acclusis ab Ill. Legato de Galowki ad Filium meum Danielem, misi hasce eidem Bernam, ubi nunc agit apud Fratrem suum; Antequam tamen mitterem aperui et legi, quod mihi licere putabam; Vidi Ill. Legatum humanissimis verbis offerre Filio meo stationem Petropolit. iis conditionibus stipatam quae jam ante obitum Monarchae ei fuerint oblatae; Indulget praeterea petenti sufficientem temporis moram ad redintegrandas vires ex nupero gravi morbo labefactatas, optat tamen ac monet, ut quam primum fieri possit, et vel proxima adhuc aestate itineri se accingat, addito promisso se Diploma ocyssime transmissarum, quam primum ex responso filii intellexerit eundi mentem, spem quoque nonnullam injicit Vir Ill. de altero fratre majori vocando, qua de re ad Aulam Russicam scripsisse vel scripturum (non memini) asseverat; fateor unum solum ex fratribus tanta hilaritate non iturum, quam si alter alterius consortio in itinere gaudere possit; mihi quidem patri File icon.gif propemodum sexagenario gravis foret jactura, utroque simul filio privari, fortassis in hac vita neutrum revisuro; At solatium esset quod ambos bene locatos atque in Societate virorum eruditissimorum vitam jucundissime transigentes scirem. Frivola sunt qua Tibi Vir Cl. respondit Hermannus ad quereles meas a Te sibi propositas, et quae ipsummet damnant potius quam excusant; Quid enim, si sibi, ut fatetur nulla mecum fuit simultas publice, si rem habuit cum filio, cur me in litem suam pertraxit? cur me clandestinis aculeis lacessivit? cur mea tam superciliose perstrinxit? Si mea in rem Mathematicam merita (si quae sunt) maximi aestimat quemadmodum dicit, cur ergo inventa mea tantopere sugillat et extenuat sicuti jam ab aliquot annis fecit in Act. Lips. sed imprimis in novissimo suo scripto Exercitat. subsecivis inserto,[2] quod non tam contra filium meum quam contra me esse fabricatum clarissime patet; In eo enim occurrunt singulis tribus quatuorve lineis (praeviis quidem quandoque honoris Titulis) vel injuriae vel calumniae vel falsitates, vel errores vel plagia vel scommata vel aculei vel verborum nostrorum sensusque corruptiones et detorsiones vel denique sycophantasmi et supplantationes; His aliisque hujusmodi ornamentis scatet totum quantum est scriptum Hermannianum tanto me magis offendentibus, quod sub affectata modestia talia proferat, sed parata est mea plurium foliorum defensio[3], ex qua ipsi misi[4] per Adgnatum meum principaliorum offensarum mihi datarum elenchum cum comminatione nisi sponte mihi satisfaciat publice totam defensionem luci me publicae expositurum, ut videant intelligentes, File icon.gif cujus farinae sit Antagonista cum quo mihi res est. Videbo itaque an ad frugem velit redire; Ridiculum est quod dicit, si quae verba sibi "inscio" excederint, quae mihi displiceant, ea sibi quoque displicere, quasi inscius protulisset, quae summo studio in mei contemtum exquisita esse evidentissime apparet; Animum, ait, non habuit me injuriandi, ast quando me obruit offensis, putasne id fieri citra injuriandi Animum? Quod Filius meus natu major quaedam publico notaverit in Hermanni Schediasmata de Traject. id sane fecit ex necessitate rem habens cum Anglis; Horum enim cum examinaret solutiones[5] hujus problematis a Leibnitio ex mea suggestione ipsis solis (non Hermanno) propositi, quomodo potuisset praeterire Hermanni errores in multis similes Anglorum erroribus, quin apud Anglos incurrisset suspicionem studii partium? sibi itaque imputet Hermannus hujus litis culpam, nisi enim importune se ingessisset Controversiae nostrae cum Anglis abortae, nullam nec ego nec filius ansam in ipsum animadvertendi habuissemus.

Superfluum est monere, Vir Celeb. ut Controversia cum Filio meo tandem quiescat; is quippe sponte desistet, cum sint ipsi in statione sua alia peragenda hisce, parum affinia, at quia me invitum lacessit Hermannus, meum jam erit ipsius cristas deprimere eique ostendere multum abesse quo minus is sit, quem esse sibi imaginatur. Non putem Gallos alieniores esse a Germanis quam olim, quin potius spero eos aliquando tandem nobis propius accessuros; quod eos a nobis adhuc separat, non tam ex livore quodam, ut fit respectu Anglorum quam ex defectu sufficientis rerum cognitionis originem ducit.

File icon.gif Quod dicis Te scripsisse nuper de Gravesandio opera Keilliana edente,[6] non memini, aliquid in litteris Tuis de eo me legisse; oportet igitur aliquam Tuam epistolam mihi redditam non esse;[7] Interim diu est quod observavi hunc Virum plus Anglis quam nobis favere, etiamsi de caetero Leibnit. virium aestimationem amplexus sit, ac pro ea ante aliquot annos libellum Gallicum[8] scripserit. Monmortius in Metaphysic[is] non fuit versatus, ideoque generalem Philosophiae Leibnitianae Historiam conscribere non habuit in animo; volebat tantum agere de Inventis et veris Inventoribus rerum Mathemat., ad hucusque tempora, utinam vero hoc opus ad umbilicum usque perduxisset; magnam certe gloriandi ansam Angli inde non habuissent, ut saepius ab ipso scriptore audiveram; Mitto hic aliquod Schediasma[9] ex Italia nuper acceptum, continens vindicationem inventi cujusdam Anatomici novorum ductuum salivalium quod in hoc scripto asseritur Morgagno Celebri Anatomico. Rogaris ut id prima occasione Lipsiam transmittas commendesque Cl. Menckenio ut quam citissime in Act. edatur. Vale, Vir Ampl. et me amare perge.

Dab. Bas. d. 18 Apr. 1725

P. S. His jam scriptis accipio litteras[10] Paris. ex quibus intelligo Academic. Judic. qui nuperrime coierant, ut sententiam ferrent, de speciminibus in solutionem quaestionis propositae de clepsydrarum perfectione submissis adjudicasse praemium 2000 libr. filio meo Danieli,[11] quod ipsi inserviet pro novo documento, quid ipse valeat in mechanicis.

Alterum postscriptum leg. in litteris hoc die Bulfingerum datis.[12]


Fussnoten

  1. Christian Wolff an Johann I Bernoulli von 1725 04 02
  2. Hermann, Jacob Na. 036, Additamentum alterum ad ea quae super Problema Trajectoriarum in Actis Eruditorum hucusque prodierunt: Exerc. Francof., t. III, Sect. II, pp. 122-173
  3. Nicht identifiziert
  4. Dieser Brief von Nicolaus I Bernoulli und das beigelegte Verzeichnis sind verschollen
  5. (?)Hermann, Jacob Na. 023, Schediasma de Trajectoriis datae Seriei Curvis ad angulos rectos occurrentibus...: AE Augusti 1717, pp. 348-352
  6. Christian Wolff an Johann Bernoulli von 1725 04 02
  7. Es findet sich in der Tat kein Brief von Wolff an Joh. I B., der diese Information über 'sGravesandes Edition enthält.
  8. evtl. Remarques sur la possibilité du mouvement perpetuel, Leyde, C. 1720
  9. Anonymus (Dan. Bernoulli?), De sublingualibus salivae ductibus Anonymi Epistola ad Actorum Eruditorum, quae Lipsiae publicantur, Autores: AE Julii 1725, pp. 325-328
  10. J. J. D. de Mairan an Johann Bernoulli von 1725 04 10 Abends
  11. Bernoulli, Daniel St. 8, Discours sur la maniere la plus parfaite de conserver sur Mer l'égalité du mouvement des Clepsidres ou Sabliers: Prix Paris 1725 (1725), Nr. IV
  12. Dieses P. S. findet sich im Brief von Johann Bernoulli an Georg Bernhard Bilfinger 1725 ?? ??. Der Text lautet: "Nescio an apud Vos transierit Juvenis quidam egregius nomine Iselius, cui dederam litteras cum ad Te tum ad Cl. Menkenium deferendas. Filii mei exercitationes Mathematicae (quas Tibi nunc redditas spero) in Actis Lips. recensitas nondum inveni; scire cuperem utrum aliqua recensio sit speranda sicuti promiseras."


Zurück zur gesamten Korrespondenz