Poleni, Giovanni an Bernoulli, Johann I (1731.08.05)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


[Noch keine Bilder verfügbar]


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Poleni, Giovanni, 1683-1761
Empfänger Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Ort Padova
Datum 1731.08.05
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur Venedig, Biblioteca Marciana. SIGN: ms. It. 284 ( = 6576), Nr.15
Fussnote



Joanni Bernoullio

I. Polenus

Ante tres hebdomadas accepi fasciculum illum, quo Morerij Lexicon, eximiaque tua Dissertatio[1] de Planetarum Motibus, alteraque itidem perelegans Ornatissimi Filij tui de Respiratione, continebuntur.[2] Quod ad Tria Lexici Volumina attinet, miror quidem non modo Brandmülleri diligentiam, verum etiam honestatem summam; id etenim fuit Libri pretium, cuius simile (si Operis elegantiam magnitudinemque spectes) nemo Bibliopola certe seculo hoc, praescripsisset. Bipliopola [vester] (quantum ut video) litterarum amore ducitur, non autem lucri; cui, mirum quantum, inserviunt Bibliopolae reliqui hoc tempestate. Gratias itaque Tibi ago, quod tua procuratione, potui ego quoque frui eius beneficentia. Gratias etiam ago Tibi, atque etiam habeo summas, pro Dissertatione, tua, qua Cartesiano Systemati ornamentum et robur eiusmodi contulisti, ut nemo hactenus certe illi tantundem praestiterit. Nisi enim in eo Systemate Keppleriana Regula servari potuisset, [frustra] (si quid iudico) illud fuisset. Porro a Cel. Newtono praetermissam fuisse considerationem [affricturum], quae adeo intererat, et sine qua deficiebant in ipsius Theorematis File icon keinbild.gif Data necessaria ad Demonstrationes conficiendas, minor quidem: ast id usuvenit, ut ea, quae in promtu magis esse deberent, nos magis lateant. Luculentissimo exemplo sunt Pendula: sub Astronomorum etenim oculis Horologia Automata erant, Pendula erant, quae manibus incitubantur. Quid evidentius, quam cogitandum fuisse de utriusque instumenti copulatione? at nonnisi post plura lustra Hugenius in eam incidit cogitationem. Fata illam Hugenio, hanc alteram Tibi reservaverant. Ceterum proficiam per tua inventa: in animo etenim est, cum tempus mihi suppetat, novam editionem Opusculi mei de Vorticibus[3] multo maiori cura adornare; neque etenim eo Libro contentus sum; atque ideo curavi; ut in Editione Historiae Gymnasij nostri (Tom. I, pag. 190) Abbas Papadopolus inseret verba haec: Dialogus de Vorticibus Coelestibus et c. Duos hos Libros (nempe etiam Miscellanea) quos Iuvenis admodum scripserat, ipsum (Auctorem) recensuisse, ut meliores factos iterum possit, ubi per occupationes liceat, praelo committere, certo scimus. Sed iuvat in longius tempus rem distulisse, ut ex inventis tuis meo opusculo lumen illustrius affundatur: tunc sane patebit quanti a me fiat egregia illa tua Dissertatio. Gratias deinde Tibi ago pro Libris, quos Mercatori illi tradi curavisti. Sed de pretio miratus sum: reputo eos mihi a Te dono dari. Legi in Actis Eruditorum, quae Lipsiae publicantur (ad An. 1728, pag. 289) Abregé des Mathematiques etc. Liber rarissimus et c. quamobrem eos Libros una File icon keinbild.gif cum Academicis Dissertationibus dari pretio unius aurei, id plane tribuo liberalitati tuae, cui plurimum me debere profiteor. Demum Te rogo, ut Cel. Hermannum meis verbis etiam atque etiam salutes; efflagitesque ab eo, ne optimam meam amicitiam sine responsis, et in suavissimo epistolici sui commercij desiderio tamdiu relinquat. Haec raptim scripsi: ita enim distineor publicis Fluviorum aliarumque rerum negotijs; ut ijs, quae adamarem, studijs vacare minime possim. Vale Ioannes Praestantissime.

Patavij. Non. Aug. MDCCXXXI.


Fussnoten

  1. Im Manuskript steht "Disertatio"
  2. [Text folgt]
  3. [Text folgt]


Zurück zur gesamten Korrespondenz