Poleni, Giovanni an Bernoulli, Johann I (1730.06.22)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


[Noch keine Bilder verfügbar]


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Poleni, Giovanni, 1683-1761
Empfänger Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Ort Padova
Datum 1730.06.22
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur Venedig, Biblioteca Marciana. SIGN: ms. It. 284 ( = 6576), Nr.4
Fussnote



File icon keinbild.gif Doctissimo Celeberrimoque Viro

Joanni Bernoullio

Mathematicorum aetatis nostrae facile Principi

Joannes Polenus S.P.D.

Gratias Tibi, Praestantissime Vir, maximas ago, atque etiam habeo; quod me certiorem feceris de editione Lexici Moreriani, quam istic moliuntur. Vidi autem in Programmate edito, quod mihi misisti, subscriptionum tempus Mense Novembri desijsse: et nullus dubito; quin, interposito officio tuo, honesstissimus iste Typographus novae Subscriptioni locum relinquat. Itaque a Te peto, ut meo nomine unam Subscriptionem (ut appellant) peragas; sexque Florenos Typographo numeres. Quod ubi feceris, Te insuper rogo, ut tribus verbis me facti admoneas; curaboque statim, ut Mercator aliquis istic, impensam, mei gratia factam, Tibi persolvat.

Tanti vero opera tua et facio et adamo, ut non erubescam Tibi significare qua via eadem ad me perferri curare possis. Habeo tamen Dissertationem tuam longe doctissimam (cum Additione) de Motu, editam Parisijs 1727.[1] Si quid tamen praeterea nunc habes, si Tibi etiam suppetat exemplar aliquod Dissertationis Filij tui eruditissimi optimique Danielis de Respiratione: haec Bergomum (scio etenim inter Basileam et Bergomum commercium esse) mittere poteris ad Illustrissimum Virum Alexandrum Galizzioli Patritium Bergomatem, qui fasciculum recipiet, et ad me transferri curabit.

Sed, quaeso, ignosce, si tam confidenter ago: id tamen etiam est optimae opinionis meae de humanitate tua cognitionisque summa indicium. Neque ego sane ulli unquam deero officio, ut me Tibi obstrictissimum esse, plane intelligas. Vale

Patavij. X. Kal. Jul. MDCCXXX.



Fussnoten

  1. [Text folgt]


Zurück zur gesamten Korrespondenz