Hermann, Jacob an Scheuchzer, Johann Jakob (1710.03.08)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Hermann, Jacob, 1678-1733
Empfänger Scheuchzer, Johann Jakob, 1672-1733
Ort Padova
Datum 1710.03.08
Briefwechsel Hermann, Jacob (1678-1733)
Signatur ZB Zürich. SIGN: Ms H 318, pp.379-380
Fussnote



File icon.gif Viro Celeberrimo Ioh. Iacobo Scheuchzero Ph. et Med. [D. etc.]

Fautori et Amico Optimo

Iacobus Hermannus S. P. D.

Accepi hoc mane splendidum Opus Tuum Herbarium Diluvianum quod mihi Cel. noster Wallisnerius reddi curavit, in quo primo aspectu admiratus sum cum typorum nitorem etiam tabularum aenearum venustissimas expressiones. Sed haec omnia nihili facio prae eruditione singulari quam elegantissimo operi inspersisti. In summa Opus mihi non solum curiosum admodum sed utile etiam videtur, utpote in quo, mea sententia ad oculum demonstratur existentia Diluvii Universalis: adeo ut hac ratione ipso facto, distortae ac protervae Atheistarum subtilitates retundi, atque Veritas Mosaicae Historiae Diluvii quam omnibus Viribus labefactare nituntur solide adstrui possint. Illorum enim hypotheses quibus alia qua Tu, ratione explicare satagunt plantas durissimis lapidibus impressas, a verosimilitudine et veritate adeo alienae mihi videntur, ut nullo modo in comparationem venire mereantur cum Tua hypothesi quae nihil continet quod impossibile sit aut concipi nequeat. Iccirco ipsum opus tuum summa cura perlegam et non sine maxima voluptate, interim optassem ut mihi pretium illius indicasses ut Tuum Tibi restituendum curare potuissem, nam sine notabilibus impensis typis illud divulgare non potuisti, quapropter vide ne obliviscaris id pretium mihi significare qui jam tibi pro multis aliis muneribus aliisque magnopere sum obstrictus et speciatim quoque, quod aliquod hujus ultimi exemplar ad me curare dignatus es. Multa impedimenta et distractiones efficiunt ut opusculum meum circa fluida corpora lentius progrediatur quam vellem, operam tamen dabo ut proximo Mense Iunio prelo committi possit, cujus, statim ac id prelum evaserit, exemplar ad Te et Cl. Fratrem Tuum deferri curabo. Vallisnerius noster Opus suum cujus jam apud Te mentionem fecisse puto, paucos ante dies Operarum manibus subductum habet, cujus rei haud dubie Te quoque jam certiorem reddidit. Propositum mihi erat Doct. Fratri Tuo scribendi, sed aliae occupationes me a proposito dimoverunt, eum interim per Te Clariss.me Vir, plurimum valere jubeo. Vale et, quod facis, me porro ama

Dabam Patavii d. 8 Martii 1710.


Fussnoten


Zurück zur gesamten Korrespondenz