Hermann, Jacob an Scheuchzer, Johann Jakob (1709.01.05)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Hermann, Jacob, 1678-1733
Empfänger Scheuchzer, Johann Jakob, 1672-1733
Ort Padova
Datum 1709.01.05
Briefwechsel Hermann, Jacob (1678-1733)
Signatur ZB Zürich. SIGN: Ms H 318, pp.371-372
Fussnote



File icon.gif Vir Celeberrime, Fautor et Amice honoratiss.e

Nuperrimas Tuas versus finem anni ad me datas rite accepi nunc antequam ad eas respondeam felicia Tibi quomodo ingressi sumus anni auspicia apprecor cum longa serie subsequentium inconcussa cum valetudine transigendorum. Gaudeo nos brevi nonum tomulum Novorum litterariorum Helvetiae visuros esse aliasque praeclaras Tuas lucubrationes. Hac ipsa hora aliarum occasionum defectu, fascem rerum naturalium ad Te mittendum quem Cl. Vallisnerius mihi evadi curavit Bergomum curo, a Cel. hoc Amico certior factus multa in eo contineri quae usui esse possint in concinnando quod meditaris opere Botanico. Sic Cl. Fratrem video ad executionem venisse ejus quod dudum jam mente agitaverat Bernoullium Basileae adeundi, calculumque differentialem ab eo addiscendi, ubi veterem offendet[1] Amicum Italum Dn. Verzagliam. Nil praeterea occurrit novi quod tua notitia dignum judicari possit, Rex Daniae praeteritis hisce diebus limina nostra salutavit et abhinc Venetias profectus est. Quod reliquum est Vale et Ama Celeberr.i Nominis Tui Addictissimum I. Hermannum.

Patavii die 5 Ianuarii 1709.


Fussnoten

  1. Im Manuskript steht "affendet".


Zurück zur gesamten Korrespondenz