Hermann, Jacob an Scheuchzer, Johann Jakob (1708.05.19)
Kurzinformationen zum Brief mehr ... | |
---|---|
Autor | Hermann, Jacob, 1678-1733 |
Empfänger | Scheuchzer, Johann Jakob, 1672-1733 |
Ort | Padova |
Datum | 1708.05.19 |
Briefwechsel | Hermann, Jacob (1678-1733) |
Signatur | ZB Zürich. SIGN: Ms H 318, pp.353-354 |
Fussnote |
Vir Celeberrime, Amice honoratissime
Ne induciae Commercii nostri in perpetuum protraherentur silentium hoc epistolio, Vir Clarissime cavendum duxi, quo proin ulteriores moras amputando Certiorem Te volo non tantum optima me frui valetudine sed res quoque reliquas meas ex voto mihi succedere; adeo ut mihi nihil amplius deesse putarem si Tua conversatione quotidiana in hac Academia gaudere daretur, cujus per literas tantum mihi conceditur usus aliqualis. Nuperrime Cl. Fratris Tui epistola sanitatem Tuam mihi nuntians valdopere me exhilaravit perinde ac constans Tuus erga me amor quem ibi etiam non obscure perspexi. In re literaria nihil pene jam occurrit quod Tecum communicare possim. Hac aestate forsan Dn. Guglelmini dissertatio de sulfure publici juris fiet cui hactenus conscribendo operam dedit. Nescio an ejusdem alium jam videris librum de Idearum vitiis eorumque correctione de quo aliquando Tecum egi; is non adeo magnum inter Collegas applausum obtinuit. Venetiis Bellini opera omnia tribus voluminibus in quarto comprehensa brevi quoque comparebunt venalia, cum duo ni fallor tomi praelo jam subducti sint. Non ita pridem Ex.mi Trevisani Patricii Veneti diatribe del buon Gusto in publicum prodiit sed ne hic quidem omnibus arridet; et ut verum dicam loquendi modi nimium tumidi pluraque alia non semper il suo buon gusto arguunt, quanquam caetera multa egregia ei libro insint. Antequam irritus successus Gallicae expeditionis adversus Scotiam innotuisset, Galliae partibus addicti multum sibi promiserunt de prospero eventu imo non defuerunt qui dicerent Gallos non solum feliciter ad littora Scotiae appulisse verum et Regionibus illis pedem jam intulisse et augustiores locos[1] occupasse quibus impedirent quominus angli milites Scotiam ejus tutandae gratia penetrare queant. Sed omnia haec magnifica machinamenta tandem in fumum abierunt. Quantum ex Dn. Fratre intellexi, circa Comitatum Neocomensem Negotium pacifice transactum est a Protestantibus Cantonibus cum Galliae Legato; ab altera vero parte motus illos intestinos quos in Toggio sopitos putabam novas vires sumsisse. Tandem cum recorder Moyvraeana et Cheyneana Te Opuscula ex Anglia tandem pro me obtinuisse rogo ut eadem Curium ad Dn. Bavierium Tibi et mihi notum curare mihi vero pretii valorem quem iisdem coemendis impendisti indicare velis. Sic pariter rogo ut si quae Tibi grata his in regionibus praestare queam opella mea uti non recuses. Hisce vale, et lectiss.mam thori Sociam officiose a me saluta Celeberrimi Nominis Tui Cultorem perpetuum Hermannum
Patavii die 19 Maii 1708.
Fussnoten
- ↑ Im Manuskript steht "augustiore loco". Hermann hat im ursprünglichen Wort "augustiores" das "s" getilgt, offenbar um es an "loco" anzupassen, ohne zu bemerken, dass er aus grammatikalischen Gründen eigentlich bei "loco" ein "s" hätte einfügen müssen. (Fritz Nagel)
Zurück zur gesamten Korrespondenz