Hermann, Jacob an Scheuchzer, Johann Jakob (1707.02.09)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite   Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Hermann, Jacob, 1678-1733
Empfänger Scheuchzer, Johann Jakob, 1672-1733
Ort Basel
Datum 1707.02.09
Briefwechsel Hermann, Jacob (1678-1733)
Signatur ZB Zürich. SIGN: Ms H 318, pp.321-324
Fussnote Siegel abgerissen



File icon.gif Vir Celeberrime

Fautor et Amice pl. honorande.

Gratias habeo maximas pro communicato mecum Consilio Tuo circa aquas Fabarias quibus uti decrevi. Languorem meum a vita sedentaria haud ortum esse puto cum eodem a multo jam tempore vexer et antequam studia serio tractare caeperim neque vitam adeo sedentariam[1] ago neque immodico algebraïco studio indulgeo ut hisce meus affectus ascribere oporteat. Caeterum maximopere mihi gratulor tum quod Tui videndi mihi dabitur copia tum etiam quod Cl. Fratris Tui consortio et praesentia per aliquod tempus frui queo. En Tibi, quam promisi Tabulam Barometricam secundum Mariotti principium, quod mihi naturae aeris apprime consentaneum videtur, supputatam. Illud principium est, Quod Densitates aeris sint ut pondera quibus oneratur. Nam elasticitates aeris sunt ut densitates ejusdem; si v. gr. sint duo volumina aeris et quorum primus[2] duplo densius sit altero ; Vis elastica voluminis erit duplo quoque major vi elastica voluminis quod plurima experimenta tum a Boylio tum a Mariotto aliisque sumpta manifeste probant. Hisce ergo positis manifeste sequitur Densitates aeris esse ut pondera incumbentia quibus oneratur. Elasticitates enim sunt ut pondera comprimentia quod facile est probare, nam si Elasticitas major esset pondere aerem comprimente, aer libertatem haberet se se expandendi usque dum unum alteri aequipolleat. Sin vero Elasticitas minor foret eodem pondere, contrarium eveniret hoc est aer magis adhuc comprimeretur et quidem eousque donec ad aequilibrium redierit cum causa comprimente. Cum ergo Vires elasticae sint ut pondera et eadem Elasticitates quoque ut Densitates, sequitur Densitates esse ut pondera incumbentia. Quod probandum erat.

Si ergo certis experimentis depraehendatur aerem hanc legem non sequi judicandum erit aerem non consistere in statu suo naturali sed accidentia quaedam hanc legem non nihil turbasse. Vides Tabulam a me File icon.gif supputatam iisque principiis juxta quae priorem suam calculo subduxerat Cassinus innixam atque a Cassiniana satis discrepantem, et quanquam spondere non possim nullos calculi errores irrepsisse id tamen certo affirmare possum quod ea etiam exactissima supposita a Cassiniana semper differre debeat et plerosque numeros satis accuratos esse tametsi omnes majores quam illi qui in Cassiniana habentur existant. Cassiniana autem tabula cum mea convenire deberet cum dicat eam esse juxta Mariotti principium, densitates esse ut ponder[a] comprimentia supputatam cui eidem fundamento et mea quoque innititur. Optassem eam ulterius extendere sed aliae occupationes me hactenus ab eo impediverunt. Quanquam facile concedam, quod frigoris aut Caloris gradus varii nonnihil impedire possint quominus densitates eum ordinem servent quem in Tabula mea expressi, non tamen a me impetrare possum ut Cassinianam quam observationibus satis exacte respondere dicit, talis existat ut omnes difficultates tollat. Vix enim credibile est, ut haec accidentia tam constante ordine varientur, ut inde progressio arithmetica inter altitudines aeris a Terra et altitudines mercurii in Barometro oriri possit. Haec tamen Tabula neque observationes meae merentur quae Cel. Newtono offerantur ex iisdem tamen facias pro lubitu et non refragabor. Quod Illustris Tschirnhausius ob aes alienum profugus sit doleo vehementer et credo Machinam ejus perpoliendis Lentibus majoribus inservientem interitum ipsi accelerasse. Leupoldianus de Antlia Pneumatica tractatus curiosus haud dubie erit. Paucas ante septimanas rescivi Halae Professionem Matheseos a Rege Borussiae erectam et eique stationi Christianum Wolfium admotu[m] esse cujus intimationem ad Collegia omnivaria et ad Publicas Lectio[nes] inchoandas haeri legi, is mihi Iunio nostro admodum ob id infensus est quod ejus in obtinenda Professione Lipsiensi rivalis fueri[t] imo et Possessor evaserit, et sane iste Wolfius verus thraso mihi videtur magna de se jactans nullo sufficiente edito specimine. Vidi equidem ejus binas Dissertationes de Calculo differential[i] File icon.gif sed nil nisi vulgaria seu trivialia continentes. His vale et ama porro Celeberrimi Nominis Tui Cultorem perpetuum Hermannum

Basileae die 9 Febr. 1707.

Acta Tua Trivoltiensia, Tua cum venia per octiduum adhuc mecum retineo post quod tempus ea exacte iterum restituam.

Cl. [...] Fratrem quaeso a me saluta.

File icon.gif [A] Monsieur

Monsieur Jean Jaques Scheuchzer

celebre Medecin et de diverses Societés

Royales des Sciences etc.

à Zurich


Fussnoten

  1. Im Manuskript steht "sedentaria".
  2. Im Manuskript steht "prius".


Zurück zur gesamten Korrespondenz