Hermann, Jacob an Scheuchzer, Johann Jakob (1706.12.30)
Kurzinformationen zum Brief mehr ... | |
---|---|
Autor | Hermann, Jacob, 1678-1733 |
Empfänger | Scheuchzer, Johann Jakob, 1672-1733 |
Ort | Basel |
Datum | 1706.12.30 |
Briefwechsel | Hermann, Jacob (1678-1733) |
Signatur | ZB Zürich. SIGN: Ms H 318, pp.307-308 |
Fussnote |
Vir Celeberrime Fautor et Amice honoratissime.
Mitto nunc per Veredarium Dictionarium Baylii tribus tomis constans pro quo tum Nova Tua Curiosa tum etiam ex parte pecuniam accepi ubi integer Ludovicus, ut ajunt, aureus redundabat quem proin hisce inclusum remittere debui, de reliquis quae invenies adjuncta non est quod verba faciam ulla exceptis dissertationibus Gloxinianis quarum exemplaria mihi transmisit Autor Tibi Vir Excell. et Clariss. Fratri transmittenda cum plurima sua salute, de coetero ad priores meas literas proxime praeterlapsi Diei sabbathi me refero, votumque meum ibi pro Tua omnigena prosperitate nuncupatum nunc toto iterum pectore ingemino faxit Deus ut annus mox auspicandus Tibi evadat benedictione Sua plenus; isque Tibi ea omnia ubertim largiatur quae tam Animae quam Corpori proderunt. Vale Vir Clarissime et fave Celeberrimi Nominis Tui Cultori perpetuo Hermanno
Basileae 30. Xbris 1706
Te etiam atque etiam rogatum volo ut Dn. Fratri Ludovicum Aureum, Gloxini Disputationis unum aut alterum exemplar et reliqua tradi cures. Eidem nunc non scribo quod praeterita die Mercurii literas ad illum dederim.
Fussnoten
Zurück zur gesamten Korrespondenz