Hermann, Jacob an Scheuchzer, Johann Jakob (1706.12.25)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite   Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Hermann, Jacob, 1678-1733
Empfänger Scheuchzer, Johann Jakob, 1672-1733
Ort Basel
Datum 1706.12.25
Briefwechsel Hermann, Jacob (1678-1733)
Signatur ZB Zürich. SIGN: Ms H 318, pp.301-304
Fussnote pp.303-304 ist ein ausgeschnittener Streifen (3,5 x 21,5 cm) mit Siegelspuren auf der Rückseite, der das P.S. trägt



File icon.gif Vir Celeberrime, Fautor honoratissime.

Nupera die Mercurii qua literas ad Cl. Fratrem dedi, eundem rogavi ut me excusaret quod nullas tunc responsorias ad Te exaraverim, tarde enim nimis bini fasciculi mihi reddebantur quam ut vel minimam epistolam scribere aut Baelii Dictionarium ad vos curare potuerim. Dn. Fratri jam dixi me omnia quae ad me misistis optime accepisse statimque a Dn. Konigio modo nominatum dictionarium pro transmisso pretio petiisse huncque petito meo annuisse. Accepi quoque Nova Tua naturalia Anni currentis et supplementa eorum quae mihi deerant anni superioris una cum Novorum litterariorum Annis duobus quorum omnium pretium mihi non assignasti sed dono ea mihi transmisisti pro quibus proin multum me Tibi obstrictum profiteor, quanquam mihi gratum fuisset debitum statim exsolvere; verum re sic se habente operam dabo ut ostendere possim ingrato beneficia non esse collata. Est tamen quod Dno. Fratri nonnihil succenseam quod ille id officii praestare praedictaque opera tanquam pro extraneo petere pretiumque indicare rogatus recusarit. Nova Tua naturalia hujus labentis anni cum voluptate maxima perlustravi in quibus multa, et mecum alii, egregia admodum et Tua dexteritate in physicis dignissima deprehendi, et sane n.o 24, 25 et 26 non minus egregium Te exhibuisti Astronomum quam ingeniosum Philosophum et tria haec schediasmata non sine insigni delectamento perlegi. Nunc autem egregia quoque versaris in Materia Crystallorum sed simul etiam profiteri debeo Te mihi nimis arduam imposuisse provinciam indagandi Figuram Chrystallorum quod Problema curiosum virium mearum cancellos excedere agnoscere cogor ad hoc enim plura requiruntur experimenta quae nec scio adhuc nec sumere possum. Illustris Hugenius quasdam hanc in rem File icon.gif conjecturas protulit circa finem Capitis quinti tractatus sui de Lumine quae ideo hic repetenda haud judico neque sperare possum meliora me reperturum iis quae incomparabilis hic vir huc in re praestitit, quapropter haud abs re fuerit ejusdem sententiam examinare. Gratias quoque debeo maximas quod de Newtoni Tractatu latino de Coloribus et Moyvraei Animadversionibus mihi prospicere velis aeque ac de Itinerum Tuorum helveticorum curiosorum exemplare pro quo nomen meum facile quoque subscribam si opus est ne eodem propius frauder. Amicissimo Dn. Fratri, rogo, ut dicas a Gloxino nostro hic ad Dn. Harscherum transmissa esse aliquot exemplaria suae dissertationis de Vagitu Infantum, pro Te, Vir Clarissime et pro Illo item et Valsalvae Tractatum de Aure humana et MSS.to Botanico quae omnia proxima occasione cum Baylii Dictionario transmittam. Vale et quod facis amare perge Celeberrimi Nominis Tui Cultorem indefessum Hermannum

Basileae 25 Xbris 1706

File icon.gif P. S. Cum Calendae Anni 1707 celeriter appropinquent, animitus voveo ut ejusdem anni felicia Tibi sint auspicia, exoptatus decursus optimusque exitus quod votum Deum rogo et in innumeris sequentibus ratum esse velit, tantundem et voveo Cl. Dn. Fratri cum tota Tua honoratissima Familia aeque[1] ac sua, quemque ut meo nomine plurimus salvere digneris enixe rogo.


Fussnoten

  1. Im Manuskript steht "aequae".


Zurück zur gesamten Korrespondenz