Hermann, Jacob an Scheuchzer, Johann Jakob (1706.11.03)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Hermann, Jacob, 1678-1733
Empfänger Scheuchzer, Johann Jakob, 1672-1733
Ort Basel
Datum 1706.11.03
Briefwechsel Hermann, Jacob (1678-1733)
Signatur ZB Zürich. SIGN: Ms H 318, pp.295-296
Fussnote



File icon.gif Vir Celeberrime, Fautor honoratiss.me

Literae Tuae a Cl. nostro Staehelino recte mihi fuere transmissae ante octiduum ad quas ob temporis brevitatem et negotiorum impedimenta responsum distuli; quam autem moram ut excuses etiam atque etiam rogo. Dissertatio quam pro Oratoria habui nimis tenuis est, quam ut Tuam aliorumque insignium Virorum mereatur approbationem et Amicitiae potius Tuae quam rei veritati laudes tribuo cum quibus de ea loqueris.

Epistolam Tuam ad Cel. Tournefortium, ut petiisti Parisios per postam curavi; quia Nobiliss. Iunius Versus finem hujus Anni apud nos commoraturus est: is me rogavit ut suo nomine Te plurimum vicissim salutarem, postquam Tuam Ipsi salutationem impertitus fuissem. Plurimum operae et temporis impendit in excolendo studio Geometrico et Algebraico.

Cl. noster Paravicinus, ut puto tibi mittet, si nondum misit, ea quae[1] ab ipso postulas Novis Tuis literariis Helvetiae inserendae.[2] Postremum Te rogo etiam ut inclusam hanc schedulam Amicissimo Tuo Fratri tradere digneris. Hisce Vale et favere perge; Celeberrimi Nominis Tui Cultori indefesso Hermanno

Dabam Basileae 3. Novembr. 1706.


Fussnoten

  1. Im Manuskript steht "qua".
  2. Im Manuskript steht "inserenda".


Zurück zur gesamten Korrespondenz