Hermann, Jacob an Scheuchzer, Johann Jakob (1706.09.15)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Hermann, Jacob, 1678-1733
Empfänger Scheuchzer, Johann Jakob, 1672-1733
Ort Basel
Datum 1706.09.15
Briefwechsel Hermann, Jacob (1678-1733)
Signatur ZB Zürich. SIGN: Ms H 318, pp.285-286
Fussnote



File icon.gif Vir Celeberr.me Fautor pl. Colende.

Fontenellii opuscula pro Domino Fratre suo jussu ad Te do quae ut ipsi tradere digneris enixe rogo, veniam interim rogans ne bonitatis atque humanitatis erga me Tuae abusui id adscribis quod aliis destinata Tibi inscribere et ad Te curare audeam. Nam quicquid hac in parte egi, id me Cl. Frater certas ob causas Tibique forsan optime notas, me identidem rogavit. Post aliquot septimanas spero pro eodem me Commentariorum Academiae Regiae Scientiarum Tomos septem jam typis expressos accepturum quos ejusdem Consilium secuturus ad Te quoque Tua venia curabo, Dn. Fratri tradendos. Plura addere tempus vetat. Vale et quod facis ama Tuum addictiss.mum Hermannum

Basileae 15 Septembris 1706.

File icon.gif Non recusabis quoque adjectos catalogos Königiani Bibliopolii Cl. Fratri ostendere de quo Te plurium denuo valere optans etiam atque etiam rogo.


Fussnoten


Zurück zur gesamten Korrespondenz