Hermann, Jacob an Scheuchzer, Johann Jakob (1706.03.24)
Kurzinformationen zum Brief mehr ... | |
---|---|
Autor | Hermann, Jacob, 1678-1733 |
Empfänger | Scheuchzer, Johann Jakob, 1672-1733 |
Ort | Basel |
Datum | 1706.03.24 |
Briefwechsel | Hermann, Jacob (1678-1733) |
Signatur | ZB Zürich. SIGN: Ms H 318, pp.273-274 |
Fussnote |
Fautor et Amice honoratissime
En Tibi pecuniam pro Gregorianis Opusculis quam ante paucos dies a Dna. Bernoulli accepi Tibi transmittendam, summam quadraginta Crucigerorum ut credo aequat inclusus iste semithalerus qui si non suffecerit, libere est quod moneas. Non opus est ut de gratiis pro Simonis Pauli libro exiguo admodum dono referendis multum solicitus sis, cum ego pro tam variis Tuis benevolentiae testimoniis Tibi potius ex aere adhuc sim, quo me liberare nunquam potero. De Groningana vocatione quicquid eveniat non potest non in Tuum decus et honorem cedere; vix quatuor elapsi sunt dies ex quo Westenianas literas Amsterodamo acceperim in quibus certior fio, duos Medicos Illius Urbis, nempe[1] Muykenium et De Moor Groningam Vocatos esse, Illum ad Medecinam theoreticam hunc ad Practicam docendam. Gaudeo Cl. nostrum Bernoullium Tibi scripsisse; Vir est sincerus et humanus Tuique magnus aestimator. A Doctiss. Dn. Fratre ad me data epistola nunc propter temporis angustiam sine responsione praetereo, proximo Tabellarii reditu ad eam responsurus. Rogo ei ut meum cultum et officiola deferas; quod reliquum est vale et me ama Celeberrimi[2] Nominis Tui Cultorem perpetuum Hermannum
Basileae 24 Martii 1706.
Fussnoten
Zurück zur gesamten Korrespondenz