Hermann, Jacob an Scheuchzer, Johann Jakob (1705.03.18)
![]() |
![]() |
Kurzinformationen zum Brief mehr ... | |
---|---|
Autor | Hermann, Jacob, 1678-1733 |
Empfänger | Scheuchzer, Johann Jakob, 1672-1733 |
Ort | Basel |
Datum | 1705.03.18 |
Briefwechsel | Hermann, Jacob (1678-1733) |
Signatur | ZB Zürich. SIGN: Ms H 318, pp.229-230 |
Fussnote |
Vir Experientiss. Fautor et Amice pl. honorande,
Accepi heri sub vesperam sex Exempl. Observationum Tuarum curiosarum una cum inclusa Tua, Vallisnerii que Epistola pro cujus communicatione maximas debeo gratias utpote in qua non nulla continentur quae nosse e re mea esse non obscure vides. Et sane cum Cl. Vallisnerio sentio, nisi stipendium lautissimum sit, tam operosum iter suscipere propria Tua bona ut in Italia consumeres nemo mente praeditus suadebit. Annonam esse arctam Patavii miror, cum ejus exilitatem omnes qui ea in Urbe manserunt aliquandiu mihi praedicaverint, at insubricum illud bellum quod Venetis incipit esse molestum Patavinis proculdubio infert annonae caritatem. Et si stipendium nimis tenue mihi decernerent, oblatam provinciam non essem acceptaturus. Exemplaria Observationum Tuarum Amicis destinata suis Possessoribus tradi curabo; nondum adhuc vacavit continuationem Tuarum Observationum legere, interim haecce folia hinc inde volvendo vidi elogium nimis honorificum quo me ornare dignatus es, pro quo gratias pariter ago ingentes. Ecce remitto Tibi Dn. Vallisnerii Epistolam ex qua Medicorum Patavinorum miror morositatem, Deus meliorem ipsis indulgeat mentem! et cum iste Tuus Amicus tam atro carbone Medicos Patavinos notet videtur non esse Medicus. De caetero nullus dubito quin res pariter gratissima futura sit Illustrissimo Comiti Marsilio si Cathedrae Patavinae admovearis. Hisce Vale et me ama Celeberrimi Nominis Tui Cultorem indefessum Hermannum
Basileae die 18 Martii 1705.
Fussnoten
Zurück zur gesamten Korrespondenz