Scheuchzer, Johann Jakob an Hermann, Jacob (1704.11.09)
Kurzinformationen zum Brief mehr ... | |
---|---|
Autor | Scheuchzer, Johann Jakob, 1672-1733 |
Empfänger | Hermann, Jacob, 1678-1733 |
Ort | Zürich |
Datum | 1704.11.10 |
Briefwechsel | Hermann, Jacob (1678-1733) |
Signatur | ZB Zürich. SIGN: Ms H 150b, p.43-44 |
Fussnote | Undatiert. Der Entwurf steht zwischen zwei Entwürfen vom 9.11.1704 und vom 10.11.1704 |
Ill.
In responsorijs ad gratissimas Tuas d. 5. Nov. Basileae datas id ante omnia intendo, ut mentem meam ob instantem [Tuam] vocationem gaudio inopino simul et grandi cumulatam Tibi significem. Pro singulari id habe Famae Tuae in orbem Eruditum [effusae] argumento, tant[o] majori, quod Mathematicorum ille Ocellus, imo vero Literatorum facile Princeps Tui pro supplenda Cathedra Patavina Mathematica fuerit memor. Tuis laudibus declarandis nolo diutius immorari ne deterere videar veri dignitatem. Hoc ante omnia suadeo, ut re bene prius pensitata ad negativam vel affirmativam Te rotunde declares; [P]ost plures tergiversationes eligitur ut plurimum id, quod minus est commodum. Ad affirmativam autem cohortor, quantum in me est. Quid cunctaris? Patriane te detinet? Patria Tibi est, ut mihi quoque foret, ubicunque bene. Illa ipsa, si Tua velit aestimare studia, uti de hoc non dubito, poterit Te revocare undecunque. Climatis variatio Tibi Viro Juveni nil afferet detrimenti, non tantum saltem, quantum metuere posses ex mutatione Aeris Helvetici in Belgicum, aut Anglicum. Scrupulum forte moveat vocatio, quam internam hab[es] ad Theologiam? Deo servire poteris in docenda ipsa Mathesi, ad quam pariter ut vocationem habes, et habitum: qu[o]d si dicam, magis; scientia est vere divina, Θεοῦ ἀεί γεωμετροῦντος vestigia monstrans; adde quod Θερισμός sit πολύσ, ἐργάται δέ ὀλίγου. Metuis enim Antichristianismi harpyas infernales, quae Tibi ut justis alijs [insi]dias struant? Crede Deum ubique fore tecum, et medios inter hostes Tibi propitium; perpende item, victurum Te sub protectione in Re publica veneta, ubi Hierarchia Papalis non tam regnat, quam alibi in Italia: cogita vitam Te victurum Eruditi Mathematici; non Theologi Reformantis. Novit tandem ὁ καρδιογνόστης annon Instrumentum esse possit salutis multorum, qui docto tuo et pio Exemplo moniti meliora de Religione nostra judicabunt, et seipsos salvabunt. Cautor quod fateor, ubique opus erit. Emolumentum quod spectatur non potest non id esse bonis Tuis privatis adaugendis proficuum: Religio erit libera; locus peramoenus: honores multi: occasio frequens, qu[am] Talentum tuum orbi Erudito elocare possis. Magnum declarationi Tuae momentum addent vocationis ipsius Essentia, et Circumstantia. Ad alia.
De Gregorianis remittendis non est quod multum sis sollicitus, serva quamdiu lubuerit: vivo inde ab aliquo tempore ἀγεωμετρητότατος.
De Newtoni Tractatu[1] recte sentis, eum prodiisse. Scripsit mihi id Woodwardus. Ex Actis Lipsiensibus autem nil habeo nunc, quod Tibi referam. Binos ultimos menses nondum vidi. Quod si ad manus venerint, mittam. Cluverus quem [quidem] refutatum, mihi quoque videtur ein [S]eltsamer [Hans].
Hermanniana Novis Literarijs cum [cura] [m]iseram Gaudentij Miscellanea nunc mitto, serva ea pro lubitu.
De Presbytis et Myopibus Diss. Sturmianae Ignosce egeno.
Faesij Deliciae Astronom. veneunt. Vale etc.
Nov.[2]
Fussnoten
Zurück zur gesamten Korrespondenz