Scheuchzer, Johann Jakob an Hermann, Jacob (1704.01.26)
Kurzinformationen zum Brief mehr ... | |
---|---|
Autor | Scheuchzer, Johann Jakob, 1672-1733 |
Empfänger | Hermann, Jacob, 1678-1733 |
Ort | Zürich |
Datum | 1704.01.26 |
Briefwechsel | Hermann, Jacob (1678-1733) |
Signatur | ZB Zürich. SIGN: Ms. H.150a, S.327-328 |
Fussnote |
Vir Celeb.
Fautor et Amice honor[atissime]
Maxime mihi gratulor de Tuo erga me amore et favore, quem omni officiorum genere demereri studebo, et conservare. Authorum Italicorum gratia scribam ad Amicum quem Patavij habeo, ut illos mittat, et justum pro illis pretium indicet. Nullum ex ijs possideo praeter Guglielminum de Mensura Aquarum Fluentium: ita nec Goldmannum habeo, opus quod charta Augusta inprimi jussit Editor Sturmius; nec ejus Vaubanium. Bernoullij Spinozismi depulsionis Echo mutuo petij a Clar. Suizero, et [summa] cum voluptate legi Processum, cui ansam dedit controversia de Corporis peccabilitate: Eandem hanc Bernoullij apologiam possum pet[ere] a possessore, ut protinus Tibi mitterem, sed testatur ille sancte, se elocasse illam, nescire tamen, cui; traditurum mihi statim atque redierit: Grates interim Tibi ago, quas debeo maximas pro binis donarijs egregijs subtilis Tui Ingenij speciminibus, quorum alterum oblitus sum inserere Novis ultimis Literarijs. Proximum Catalogum, quem ob concatenata multi generis negotia exarare nondum potui, Scriptorum meorum Mathematicorum mittam.
Gaudeo Te idem mecum sentire circa altimetriam tum Barometricam tum Geometricam. De altero Aetiologiae Tuae Lemmate, quod scil. radij a summis montibus in imas valles reflexi non recta via procedunt sed curva, velim Te paulo latius cog[ita]res, quando quidem enim insigne contra altimetriam Geometricam pugnans pendet momentum, imo vero ἀκριβείᾳ adimitur omnibus modis quibus hactenus uti solebant Geodetae ad montium altitudines mensurandas.[1] Specimen, quod omni studio adhibito in Praegallia valle nuper effeci, et subsidio quidem Semicirculi Goniometrici, cui secundarius arcus puncta quoque addit, Epistolae huic inclusum vide et judica; errorem me commisisse in calculo nondum vidi, tu Vir ἐμῷ κεχαρισμένε Θυμῷ lynceos Tuos oculos adhibe. Productum ita mihi videtur excessivum, ut montis hujus imi et aliorum vicinorum altitudines descriptioni Itineris mei inserere non fuerim ausus. Exerce, rogo, in re tanti momenti Ingenium Tuum, et pressius puto curvitatem lineae radiosae ab ἀκρωρεῖοις in valles tendentis demonstra, imo et genus curvarum, quodnam id esse possit, specifica. Sic, quod dudum in Algebraista desideravi, subtiles [alias] ad humani Ingenij vires [su...] suadentes [cog...] speculationes, usui communi adaptas. Vale Vir, etc.
d. 26. Jan.[2]
[J. J. Scheuchzer]
D. D. Stehelino grates ago pro transmissis Chartis variorum fossili[um] [...dibus]
Fussnoten
- ↑ Im Manuskript steht "mensurandis". Scheuchzer hatte dieses Wort ursprünglich auf "omnibus modis" bezogen und es beim nachträglichen Einfügen hinter "altitudines" nicht angepasst.
- ↑ Das vollständige Datum ergibt sich aus der chronologischen Anordnung der Notizen Scheuchzers im entsprechenden Band der "Copiae epistolarum".
Zurück zur gesamten Korrespondenz