Hermann, Jacob an Scheuchzer, Johann Jakob (1707.02.02)
Kurzinformationen zum Brief mehr ... | |
---|---|
Autor | Hermann, Jacob, 1678-1733 |
Empfänger | Scheuchzer, Johann Jakob, 1672-1733 |
Ort | Basel |
Datum | 1707.02.02 |
Briefwechsel | Hermann, Jacob (1678-1733) |
Signatur | ZB Zürich. SIGN: Ms H 318, pp.319-320 |
Fussnote |
Vir Celeberrime Fautor et Amice honoratissime.
Verum est me oblitum esse iconem tuam Barometri nuperae meae epistolae adjungere, nunc eam reddo gratias pro communicatione agens maximas veniamque commissae meae incuriae et festinationis insimul petens. Tabulam meam ex Logarithmica supputatam nondum absolvere potui, sed ita agam ut post octiduum certo eam ad Te mittere possim. Gratias quoque habeo pro communicatione tomi Tertii Actorum trivoltiensium quem mihi transmisisti, Inveni ibi quod quaesiveram diu, viz. Saurini Schediasma de Iride quod apprime prolixum invenio in re quod tribus fere lineis expediveram in meo quod circa idem subjectum publicavi. In animo mihi est ad thermas Fabarias hac aestate proficisci, quapropter et Te etiam rogandum duxi num quid talem curam expellendam.[1] Virium debilitati in externis membris qua Coeteroquin sanus laboro, utilem et proficuam censeas. Perpetuam enim in membris sentio lassitudinem et debilitatem ut crederem puerum decenn[alem] majore me ipso robore pollere. Quapropter Tuum imprimis Consilium hac in re praestolor, cum certus sim earum Thermarum vires et effecta Tibi apprime nota esse. Hisce Vale Vir Clarissime et me amore Tuo dignare Cel. Nominis Tui Addictiss. Hermannum
Basileae 2 Febr. 1707.
Fussnoten
- ↑ Im Manuskript steht "expellendae".
Zurück zur gesamten Korrespondenz