Hermann, Jacob an Scheuchzer, Johann Jakob (1708.11.17)
Kurzinformationen zum Brief mehr ... | |
---|---|
Autor | Hermann, Jacob, 1678-1733 |
Empfänger | Scheuchzer, Johann Jakob, 1672-1733 |
Ort | Padova |
Datum | 1708.11.17 |
Briefwechsel | Hermann, Jacob (1678-1733) |
Signatur | ZB Zürich. SIGN: Ms H 318, pp.367-368 |
Fussnote | Siegelspuren |
Vir Celeberr.me Amice honoratiss.me
A Cl. Fratre Tuo[1] haud dubie intellexisti me fasciculum Tuum dissertationum de Piscium quaerelis et vindiciis et Fraterni Speciminis Botanici[2] ante aliquot jam septimanas rectiss.me accepisse, omniaque exemplaria amicis destinata suo quodque loco distribuisse. Pro meo gratias habeo maximas nihil magis in votis habens quam ut simili chartaceo munusculo vices reddere possem ut fortasse suo tempore assistente divina gratia continget. Nunc lectionibus publicis occupatus Mechanicam pro Cathedra tracto et omnia quae hactenus in praestantissima hac matheseos parte inventa sunt melioris notae pro virili explanare conor. Piscium quaerelae tuae multum hic delectant naturae curiosos perinde ac Dn. Fratris prodromus Agrostographiae Botanicae Cultores.[3] Res Papales in pessimo videntur esse statu cum Pontificii milites vel e longinquo[4] tantum tormenti fragore sensibus percepto illico stationes suas relinquant ut vix credibile videatur, sed res ita se habet, et praeterea omnibus fere ad bellum requisitis destituti sunt ut quonam tandem res evasura sit vix divinare possim. Plura nunc adderem sed charta deficiente et tempore hic finio et Cel. Vallisnierii[5] nostri salutem adscribo. Vale et ama Cel. Nominis Tui deditissimum I. Hermannum
Patavii die 17 Novembr. 1708.
Monsieur Jean Jaques Scheuchzer
tres Celebre Medecin
à Zurich
Fussnoten
Zurück zur gesamten Korrespondenz