Hermann, Jacob an Scheuchzer, Johann Jakob (1708.11.03)
Kurzinformationen zum Brief mehr ... | |
---|---|
Autor | Hermann, Jacob, 1678-1733 |
Empfänger | Scheuchzer, Johann Jakob, 1672-1733 |
Ort | Padova |
Datum | 1708.11.03 |
Briefwechsel | Hermann, Jacob (1678-1733) |
Signatur | ZB Zürich. SIGN: Ms H 318, pp.365-366 |
Fussnote |
Vir Celeberr.me Fautor et Amice pl. honorande
Tres circiter sunt septimanae ex quo fasciculum Tuum quem ad me Tiguro ablegaveras exemplarium de Piscium quaerelis et vindiciis[1][2] et Fraternae Agrostographico refertum,[3] recte accepi,[4] atque exemplaria tua Dn. Dn. Vallisnieri[5], Jamineau et Brousseau[6] pro Scherardo[7], Bianchi[8], Ramazzini[9] destinata partim curavi Venetias et Veronam deferri, partim suum cuique ex Collegis meis tradidi. Cel. Ramazzinus pro eleganti adeo munusculo gratias Tibi agit maximas, atque proprio calamo nunc attestatus fuisset quanti id faciat, nisi decessu Uxoris suae[10], quae nupero die Mercurii diem suum obiit, sensibilem a Deo afflictionem subiisset quae alia ipsum cogitare facit. Cl. Vallisnieri quantum ab eo heri intellexi de accepto suo exemplari quod de piscium quaerelis ipsi tradi jusseras epistola te jam certiorem fecit; amicissimus hic Vir Te ipsi egregiam materiam publicandi praeripuisse qualem et ipse mente dudum jam agitasset;[11] Clariss. Fratris Tui Agrostographiam merito suo multum laudat. Tandem et ego gratias ago ingentes pro eo exemplari quod mihi quoque.[12] Horum omnium prius te certiorem fecissem si modo per tempus licuisset, nunc quia ad cathedram properandum et hujus epistolii filum abrumpo. Vale et Cl. Fratrem a me saluta Celeberrimi Nominis Tui Studiosissimus Hermannus
Patavii die. 3 Novembr. 1708
Fussnoten
- ↑ Scheuchzer, Johann Jakob, Piscium querelae et vindiciae, Tiguri [Zürich] (Gessner) 1708.
- ↑ [Text folgt]
- ↑ Scheuchzer, Johannes, Agrostographiae Helveticae prodromus sistens binas graminum Alpinorum hactenus non descriptorum, et quorundam ambiguorum decades, [Zürich] 1708.
- ↑ Hermann erhielt das Paket laut seinem Brief von 1708.10.19 59917 am 16. Oktober.
- ↑ Vallisneri, Antonio (1661-1730) BIBB
- ↑ [Text folgt]
- ↑ [Text folgt]
- ↑ [Text folgt]
- ↑ Ramazzini, Bernardo (1633-1714) BIBB
- ↑ $Kommentar$ Ehefrau von Bernardo Ramazzini.
- ↑ $Kommentar$ Vallisneris Arbeiten
- ↑ Dieser Punkt wurde ergänzt.
Zurück zur gesamten Korrespondenz