Bernoulli, Johann I an Scheuchzer, Johannes (1708.01.04)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite   Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Empfänger Scheuchzer, Johannes, 1684-1738
Ort Basel
Datum 1708.01.04
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur ZB Zürich. SIGN: Ms H 321a, Nr. 6, pp. 15-18
Fussnote



File icon.gif Doctissimo et Clarissimo Viro

Johanni Scheuchzero

S. P. D.

Joh. Bernoulli

Ad Novissimas Tuas sub finem proxime elapsi anni scriptas[1] ut nunc respondeam lubet inchoare a voto quo Tibi novum hunc annum auspicatissimum et omni benedictionum genere cumulatissimum a summo rerum Moderatore ardentissimis precibus flagito; idemque et Cl. Fratri Tuo me vovere ipsi, si grave non sit, cum salute plurima meis verbis significes atque simul gratias agas pro transmisso supplemento Relationum suarum Helveticarum[2] in quibus Tamen vidi deesse Tabulas figurarum ad textum pertinentium, quas si pariter supplere velit ut opus habeam completum rem mihi faciet gratissimam et occasione data quocunque modo demerendam; Vidi quoque nomen meum honorifice citatum quanquam ultra meritum,[3] circa materiam illam sane curiosam de curvatura radiorum opticorum diaphana inuniformiter densa penetrantium, quam determinare primus ego aggredi ausus fui,[4] nec infelici successu summo judice Leibnitio:[5] Interim pro fraterna citatione me obstrictum agnosco.

File icon.gif Quae de lapidum stratis observasti sunt curiosissima et penitiori pervestigatione dignissima, ad quod opus peragendum sane Te neminem aptiorem novi;[6] nec quemquam alium Oedipum huic aenigmati parem scio quam Temet ipsum: nam praeter ingenii acumen quo polles, a natura quoque data est Tibi indefessa industria et ad observationes capiendas singularis dexteritas quae et Honorat. Fratri Tuo[7] communis est; mihi vero et aliis qui in Musaeis degere malunt quam in Alpibus prorsus denegata, et ob non sufficientes corporis vires haud facile acquirenda. Interim quantum per conjecturam assequi licet de istis artesiarum stratis vel tabulis, quas dicis molliores alternatim durioribus superincumbere; videtur duram a molliori non esse separandam, sed unum tantum simul componere tabulam eadem generatione factam, cujus pars tactu inferior durior est quam superior, forte ideo quia cum fluida adhuc esset (corpora enim solida lamellatim disposita e fluido ortum habere ipse agnoscis) particulae crassiores et solidiores ad fundum praecipitatae et postea concrescentes componunt ibi crustam aliquam densam et compactam, dum interim pars superior a solidioribus istis miasmatibus liberata et nonnihil defaecata abit in materiam rariorem et molliorem; tabulae itaque hoc modo formatae si superaccedit novus fluor (ut vocat Boylaeus) ex eo pariter nova File icon.gif formabitur tabula parte interna dura et superna molli constans: huic postea similiter superinducetur tertia, tum quarta et sic porro, unde aliquo modo vides qui cum gravitatis natura consistere possit mirabilis illa duriorum et molliorum stratorum alternatio; nempe simile quid accideret si duo metalla diversae gravitatis simul liquefacta et sibi permixta frigori exponantur non inter refrigerandum gravius separeretur a leviori et fundum peteret relicto superiori in parte eo quod levius est; finge jam postquam massa induruit ei superaffundi novam mixturam liquefactam, en utique post refrigerationem abibit etiam in massam biformem priori similem; quod si eandem operationem continuari supponas, habebis corpus solidum ex partibus gravioribus alternantibus cum levioribus. Haec vero pro generatione stratorum Tuorum non nisi instar conjecturae haberi volo;[8] quid enim ego certi asseverare ausim qui autopsiam non habui; Tibi ergo hanc rem perficiendam relinquo: nosti quomodo se habet generatio Cartesiana corticum Pl[an]etariorum, qui fere ab ipso concipiuntur ut strata illa in lapicidinis, quae diversae consistentiae reperisti:[9] Boylaeus in tractatulo[10] suo de Gemmis[11] habet nisi memoria me fallit aliquid simile pro generatione gemmarum. Caeterum quod observasti de montium figuris a stratorum directione et inclinatione dependentibus (de quo me jam monuisti in thermis Fabariis) haberi certe potest pro singulari et hactenus incognita obserFile icon.gifvatione;[12] ex qua ut recte innuis multa de montium origine solvi possunt; adeoque materia digna foret quae a Te Tua sagacitate et industria excolatur: quare autem in montibus orientalioribus strata versus orientem, in meridionalioribus versus meridiem, et ita constanter versus eam plagam inclinentur qua versus ipsi montes respiciunt; difficillimae id puto esse indaginis; est tamen aliquid quod ego pro causa ejus rei assignare possem; sed ut tempori parcam, hic abrumpo, reliqua dilaturus in Tuum ad Nos adventum quem spero brevi futurum; Interim vale Vir Clarissime et me amare perge.

Dabam Basileae a. d. IV Jan. MDCCVIII.


Fussnoten

  1. Dieser Brief Johannes Scheuchzers an Johann I Bernoulli ist anscheinend nicht erhalten.
  2. Scheuchzer, Johann Jakob, Schweizerische Berg-Reisen (Beschreibung der Natur-Geschichten des Schweizerlands, Teil 3), Zürich (M. Schaufelberger/Chr. Hardmeier) 1708.
  3. Johann Jakob Scheuchzer referiert Johann I Bernoullis Identifikation der Bahnkurve eines Lichtstrahls in einem Medium unterschiedlicher Dichte als Logarithmica in Scheuchzer, Johann Jakob, op. cit., pp. 159-160.
  4. Siehe Bernoulli, Johann I, Curvatura radii in diaphanis non uniformibus ..., in: AE Maji 1697, pp. 206-211 (= Op. XXXVII). Diese Arbeit Johann I Bernoullis wurde angeregt durch seine Lektüre von Huygens, [Huygens, Christiaan], Traité de la lumière, où sont expliquées les causes de ce qui luy arrive dans la réflexion, et dans la réfraction. Et particulièrement dans l’étrange réfraction du cristal d’Islande. Par C. H. D. Z. [Christiaan Huygens D. Zulichem] Avec un discours de la cause de la pesanteur, Leide (P. vander Aa) 1690. Sie wurde ihrerseits Ausgangspunkt seiner ausserordentlich erfolgreichen Untersuchungen zahlreicher Trajektorienprobleme, mit denen er insbesondere die englischen Mathematiker herausforderte


Zurück zur gesamten Korrespondenz