Bernoulli, Johann I an Hermann, Jacob (1720.09.01)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


[Noch keine Bilder verfügbar]


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Empfänger Hermann, Jacob, 1678-1733
Ort Basel
Datum 1720.09.01
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 659, Nr.29
Fussnote Autographe Korrekturen und Ergänzungen



File icon keinbild.gif Viro Excellentissimo ac Celeberrimo

Jacobo Hermanno

S. P. D.

Joh. Bernoulli.

Valetudo infirma et languor continuus, qui mihi omnes artus occupat, ita me ad scribendum et ad meditandum inertem reddit, ut valedicere fere cogar studio Mathematico; en! itaque habes longi mei silentii causam, cui accedunt alia negotia quae me ab aliquo tempore obruerunt; eorum minimum est Decanatus officium nuper in me quarta vice devolutum, gravioris nonnihil momenti, fuerunt Filiae meae nuptiae et variae eo spectantes distractiones, ut alia non commemorem, quibus perpensis, spero Te moram meam haud aegre excusaturum.

Quod filio meo gratiam Ampl. Cnoopii conciliare studueris, quamquam in cassum, quippe qui Tibi ne respondere quidem voluit, ago tamen gratias quam maximas ad voluntatem potius quam ad effectum respiciens. Sciveris haud dubie, qualem exitum sortitum fuerit negotium Teutoburgicum: File icon keinbild.gif postquam sc. nominatio ternarii, in quo filius meus unanimibus Professorum Teutoburgicorum suffragiis primum occupaverat locum, a malevolis quibusdam fuisset Clivis detenta et ne ad aulam mitteretur impedita, Muschenbroekius Medicus Leidensis et celebris illius Mechanici Filius cunctationem hanc in suum commodum convertere scite novit dum cooperante et commendante Albino stationem citam a Rege immediate obtinuit, magno sane detrimento privilegiorum Universitatis Teutoburgensis, quandoquidem hoc modo illius jus nominandi fuit contemtum et violatum; Dubito an Muschenbroekius apud Collegas suos magnam inde gratiam et amorem sibi comparaverit. Aliquid solatii mihi restat eo, quod Illustr. Baro a Printzen quibusdam meis Amicis Berolini degentibus responsum dederit filio meo favorabile, promittens nimirum se alia occasione illi prae aliis stationem aliquam convenientem procuraturum, indigne etiam ferens, Muschenbroekium per sub- et obreptionem, quod filio meo destinatum erat, praeripuisse.

De Wittichii disputatione metaphysica de Deo ut et de lite, quae ea propter inter duos Theologos LeiFile icon keinbild.gifdensem et Groninganum exarsit, cujus historiolam mihi cognitam supponis, nihil prorsus mihi constat. Scio quidem Gravesandum mihi utique notum, cum quo aliquot litteras commutavi, Leidae jam fungi Professione Astronomiae et Philosophiae Experimentalis; novi etiam illum edidisse philosophiae Naturalis elementa, quae, credo vocat introductionem in philos. natur. Princ. Newtoni, quem ego librum nondum vidi. Scripsit etiam olim librum de perspectiva.[1] Vir est, ut videtur, satis eruditus et in Geometricis versatus; sed, ut audio, donum docendi non habet, proindeque apud studiosos non magna flagrat gratia, quod in Universitatibus Belgicis maximam adimit existimationem iis, qui ita carent aura populari, secus ac fieri solet in hac nostra, ubi Professores non valde solliciti sunt de acquirendo in Lectionibus suis publicis numeroso studiosorum confluxu, siquidem etiam illi, qui per plures annos ne unam quidem Lectionem habent, nihilominus hic fama (vera an falsa) vigent et prae diligentioribus dominantur.

Optarem ut abstinuisses a recoquenda crambe de negotio isoperimetrorum, quorsum enim ut refrices memoriam, quae Tibi non minus quam mihi erit ingrata? Dicis in ultima Tua epistola, Te pauca adhuc de hoc negotio velle regerere, interim fere trientem totius epistolae satis longae de ea materia adimplevisti. Ut igitur mori Tuo obsequar, en quae in File icon keinbild.gif regesta Tua observavi; non aegre tuli, quod solutio Tua una cum mea lucem viderit, sed quod partim ante meam viderit lucem; deinde quid Tua refers sive aegre tulerim, sive secus, hoc enim ad eos potius spectat, qui ordinationem nostrarum solutionum in Actis ita instituerunt, ut tali modo et ordine prodirent. De nulla injustitia conquestus sum, sed de aequitate (si vis per incuriam) non satis observata. Miror Te negare penes me stetisse, ut schediasma meum totum ante Tuum compareret, cum tamen negare non possis, Te de Tui editione non cogitasse, nisi intellexisses meum jam in manibus Lipsiensium versari; hoc est, Tuum nunquam in lucem prodiisset, nisi meum Tibi ansam dedisset; Quid si igitur solutionem meam ad aliud quoddam Diarium misissem Te inscio et a nemine praemonito, annon quaeso! publicationis primae gloriola mihi tota in solidum remansisset? et si postea ad demortui Checotti testimonium provocare voluisses, Te solutionem meae similem jam anno 1712 habuisse, multi forsan id non credidissent, neque Polenus, qui haec non intelligit, et de quo dicis, quod a Checcotio de summa rei tantum certior fuerit factus, testari potuisset, hanc quam nunc exhibuisti solutionem eandem omnino fuisse, quam anno 1712 cum Checcotio communicaveras. Non capio, quid sibi velit, File icon keinbild.gif quod dicis, Te mei solius in gratiam hucusque suppressisse; an ego qui ne somniabam quidem Te talem solutionem possidere poteram Te rogare ut in mei gratiam supprimeres? mihi nec serebatur nec metebatur, sive publicares sive supprimeres, fuisset enim Tui juris, de inventis Tuis pro lubitu disponere nulla mei habita ratione, neque sine absurditate a Te exigere possem, ut priusquam aliquid in publicum ederes, mihi statim quasi veniam petiturus significares? Quod nunc attinet ad ipsas applicationes, quas uterque nostrum ex communi fundamento deduxit, totus in eo es, ut contendas, majorem elegantiam et simplicitatem a Tuae methodi parte stare, sed pace Tua sinamus alios hac de re judicare, nemo enim in propria causa est idoneus judex; audiamus ergo Montmortium Virum, ut nosti, candidum, intelligentem, Tibi, dum viveret aeque ac mihi faventem, ille in epistola ultima ad me scripta d. 28. Jun. anni 1719 tale fert judicium; "Mr. Herman", inquit, "m'avoit envoyé une solution avec l'analyse du probleme des isoperimetres et j'en aj eté plus content, que de celle que j'ay vu depuis dans les journaux, c'est de cette solution peu differente dans le fond de la vôtre et dans laquelle le principe de l'uniformité est employé, que je parlois à Mr. Taylor; quoique son analyse soit assez nette et courte, qu'il etende meme à d'autres problemes, je conviens sans peine File icon keinbild.gif que la vôtre l'emporte par son extreme elegance et aussi par le grand nombre de tres belles applications, que vous faites de vôtre principe d'uniformité";[2] Ergo et Tu adhibuisti principium uniformitatis, quod me, valde commendare dicis; Unde video, quod Tibi satis arriserit, ut visa mea solutione Tu super eodem principio aliam solutionem concinnares eamque non facta mentione prioris Tuae in Actis editae Montmortio perscriberes, quam ideo Montmortius praetulit alteri Tuae publicatae, et tamen postposuit meae solutioni; fac nunc ipse argumentum a potiori; scil. solutio mea elegantior est (judice Montmortio) quam Tua in scripto communicata et haec elegantior est, quam illa a Te in Actis publicata, Ergo etc. Quod si porro testimonium alicujus contra se ipsum testantis admittendum sit, Te ipsum Tibimet ipsi opponam; in litteris enim Tuis penultimis die 6 jan. ann. 1719 datis haec habentur verba; "Te haud aegre laturum esse confidebam, si solutionem minus elegantem cum Tua elegantissima simul publicarem." Quod superest de hoc negotio, facile patior, ut extenues errores a Fratre meo commissos, facis enim quod exigit pietas in Praeceptorem Tuum, interim assertum Tuum, quo dicebas, Fratrem meum ad liquidam perduxisse veritatem, erat generale neque loquebaris tantum de solutionibus in dissertatione Academica datis.

File icon keinbild.gif Venio nunc ad querelas, quas moves contra schedam Filii mei de Trajectoriis,[3] per quam Te offensum esse putas: ante omnia miror Te dicentem videri illam schedam totam a me esse compositam; certe non capio, quid in ea repereris, quod filii mei captum superet, cum praesertim nihil contineat quam nudam relationem Historicam et judicium de variis solutionibus, quod ubique quilibet de Trivio Mathematicus potuisset praestare; fateor me filio meo injunxisse, sed oretenus tantum quid scribendum haberet, idque ut Historicus facere solet, verbis suis in chartam conjecit: quod si igitur aliquid (quamvis praeter nostram voluntatem) scriptum sit, quod Tibi displicuerit, ego ejus culpam in me suscipio et deprecor, modo filio jussu Patris scribenti pepercisses ab aculeis modis abstinendo, quod enim candidatum (vocant autem hic, quod bene nosti, non Candidatos sed Licentiatos, eos nempe qui non tantum examen pro gradu Doctoratus in utroque jure sustinuerunt sed et disputationem inauguralem habuerunt, quod utrumque filius meus praestitit) salse et imperiose exagitare volueris, veluti Tyronem et novitium, judicat mecum Adgnatus meus, qui in litteris suis d. 15. jul. ann. 1719 ad filium meum datis haec habet verba; "In den Act. Lips. m. febr. hab ich des H. Hermans antwort [&] defension gesehen, es dunct mich, Er wolle dem Dno candidato ein wenig File icon keinbild.gif auff die ohren geben, möchte wüssen, ob dieser es leyden wird; ich hab recht lachen müssen über die manier, mit deren [?] Er den putum purum paralogismum (warin sein praetendierte general solution fundiert war) zu beantworten sucht etc." Verissimum certe est, Te fuisse subiratum, cum scriberes, quae in dicto Actorum februario habes, unde video, Te etiam hominem esse et irasci posse, contra id quod olim Te mihi dicere memini, Te nimirum per totam Tuam vitam nunquam iratum fuisse, imo Te nequidem scire, quid sit ira, nisi ex descriptione aliorum, sed transeant haec; Accusas filium vel me potius fictae moderationis ut et simulationis, sed non est ut multum ad hanc imputationem respondeamus, qui enim Bernoulliorum indolem novit, quae ea est, ut plerunque aperte nimis loquantur, sicuti sentiunt, ridebit hanc imputationem; Quod autem attinet ad comparationem illam Te inter et Anglum illum anonymum, quorum uterque calculum laboriosum et secunda differentialia praeter necessitatem adhibuistis, exposuit filius in nupera sua exercitatione de Trajectoriis,[4] quomodo sine ulla simulatione istam comparationem ex merito instituerit. In eadem illa exercitatione ad reliqua Tua gravamina fuse respondit, sed ita ut ratione moderationis et summae erga Te observantiae (si aequus esse volueris) nihil desiderare possis; videbis nisi quod credo jam videris, Filium ibi iterum maximam ad partem egisse Historicum, dum inventa mea File icon keinbild.gif circa trajectorias cum publico communicat, quae antea illi exposueram, quod ipse aperte fatetur, quaedam tamen observata de suo addidit; spero hanc materiam ita nunc esse enucleatam ut vix ad perfectiorem solutionem evehi possit problema trajectoriarum; sin autem aliquid perfectius novisti, id quaeso impertias, habebimus tibi gratias; De caetero jam in praecedentibus meis litteris innui, quod nullo jure examen nostrum (quicquid dixeris) moderatum Tuarum solutionum in malam partem nobis accipere possis, Angli enim, quorum solutiones discutiendae erant, merito nobis exprobrare potuissent studium partium, si vel omnino de Tuis tacuissemus vel quaedam in Tuis approbassemus quae in Anglicis improbavimus, si haec iterata nostra excusatio Tibi nondum satisfacit, aliud non habeo, quod addam, quam vel Tibimet ipsi imputes liticulae hujus causam et originem; scis quippe problema trajectoriarum a me fuisse profectum et Leibnitio suppeditatum, scis quoque illud a Leibnitio solis Anglis fuisse propositum; quare igitur huic Te negotio non invitatus immiscuisti? quare nobis obtrusisti Tuas solutiones non desideratas? eram ego tanquam problematis[5] Auctor defuncto praesertim Leibnitio ex necessitate coactus, ut responderem provocatis comparentibus in scenam, quomodo igitur vis, ut Te, qui sponte in illorum numerum Te ingessisti, plane insalutatum praeterirem? quo quaeso colore id facere potuissem, quin Anglorum exprobratiFile icon keinbild.gifonem incurrissem? sed sufficiant tandem ista de re quam pene fastidio, si enim commercium nostrum nonnisi rixis posthac fuerit alendum, malo abstinere quam temporis et tranquillitatis meae jacturam facere.

Accepi Tuam disputationem egregiam de Legibus naturae circa vires corporum,[6] pro qua decenter gratias ago. Dubito num Clarkius acquieturus sit Tuis ad suas objectiones responsionibus, quae fere omnes eo tendunt, ut monstres gravium ascendentium, mensuras esse virium, in cujus rei gratiam Leibnitius jam protulit, quicquid fere proferri potest, sed adversarii nunquam ad silentium reducti sunt. Vereor ne Clarkius sit dicturus, quasdam ex Tuis probationibus esse petitiones principii; quicquid vero sit vel non sit de argumentis Leibnitianis ab ascensu gravium petitis, mihi videtur meum argumentum per tensionem elastrorum procedens, cujus quoque honorificam mentionem facis eoque nomine gratias habeo, citra jactantiam esse omnium optimum, nam est directum et monstrat immediate effectus homogeneos a corporibus motis editos esse proportionales quadratis celeritatum.

Obitus Monmortii mature nuntiatus mihi fuit per Cl. Varignonium,[7] jactura haec Orbi Mathematico gravis esse debet, sed et nobis imprimis dolenda, quia cum ipsius obitu etiam obiit spes nostra propediem videndi historiam, quam ante aliquot annos conscribere File icon keinbild.gif incipiebat de Inventis Mathematicis eorumque veris Auctoribus. Opus hoc ut ex ipso Montmortio intellexeram paulo ante ejus mortem, pene ad umbilicum erat perductum; scio multa in illo nobis vindicari ab Anglorum rapacitate, atque jam rapta restitui; quantum quaeso hoc ponderis fuisset apud aequos judices, qui vidissent Gallum a partium studio liberum ac quodammodo medium inter Anglos et Germanos, his adjudicasse, quae illi per fas et nefas sibi arrogabant? Quid, mi Amice, censes de invectiva illa Taylori contra me nuper edita, quam procul dubio legisti, nam Auctor summo studio dat operam, ut ad notitiam omnium Europae Mathematicorum perveniat, quippe quae duplici lingua, Latina et Gallica, variis locis et modis prodiit, nimirum in Transact. Lond. in Bibliotheca Anglic. quae Hagae imprimitur et demum etiam in scheda peculiari, cujus exemplaria ipse longe lateque in omnes partes mittit et distribuit atque ut id felicius paragat vagabundus migrat de loco in locum agyrtarum more et reapse hoc tempore Parisiis versatur, unde per Cl. Varignonium ad me quoque exemplum misit. Ego vero conviciorum plaustra in me effusa videns respondi hilari modo, hanc methodum procedendi eorum esse, qui desperatam habent causam, quocirca me rogare, ut adhuc aliquot duodena exemplaria mihi mittat, sancte File icon keinbild.gif pollicenti, me illa fideliter distributurum per Italiam, Helvetiam aliasque Regiones, in quibus forsan Taylorus nullum commercium habeat; ex his nempe atrocibus contumeliis me gloriam quaerere, tanquam martyrem Mathematicum pro bona communi causa patientem, tria affert puncta, in quibus se a me laesum queritur. 1.o imputat mihi, quod in Epistola pro eminente Mathematico (cujus tamen contenta omnia me non approbare publice professus sum) in classem plagiariorum Anglicorum sit relatus. 2.o crimen mihi facit ex eo, quod dixerim illum ad profundiora nostra feliciter penetrasse; 3.o enormiter peccavi contra Taylorum, quod illum obscuritatis accusaverim. Haec sunt mea gravia delicta, propter quae sim proscribendus, tanquam calumniator, imperitus, princeps osorum totius Nationis Anglicae, injuriosus derisor solutionis illius Anonymi, problematis de trajectoriis; Ubi notandum etiam Te tacite referri in numerum fautorum Leibnitii et sociorum meorum Anonymorum universos Anglos indigne tractantium, hoc enim titulo eos tantum condecoratos cupit, qui datam illam solutionem Anonymi approbare noluerunt, et quos ideo imperitos vocavit, sed et hoc nomine Monmortius, qui tamen intimus amicus fuit Taylori, ornandus erit, nam et ille in File icon keinbild.gif litteris suis ad me solutionem istam anonymi ut nullius momenti exagitavit. Putaret aliquis inter medias illas injurias quibus me obruit Taylorus multos quoque et insignes reperiri errores quos ex scriptis meis emtos et studiose conquisitos propalaverit et mihi exprobraverit, sed licet haud dubie omnia mea scripta diligentissime perscrutatus fuerit et nihil non rigidissime examinaverit, nihil tamen afferre potuit quod sugillaret quam solutiones meas isoperimetrorum; ubi lapsum, quem in priori ipsemet sponte detexi atque publice agnovi mirum in modum exaggerat, neque tamen veram ejus originem indicare potuit, sed ineptam admodum demonstrationem instituit falsitatem meae solutionis detegere conatus; Inficete jocatur, me in hac materia de isoperimetris Deos omnes semper offendere iratos, etsi paulo post joci hujus turpiter oblitus cogatur fateri favisse mihi Minervam quam fortasse dicet "Deam" esse non "Deum". Quod ad alteram meam solutionem attinet ex uniformitatis principio petitam, illam totam esse fraternam, non meam crepat, sed quare? ideo nempe quia arculum minimum curvae tanquam ex tribus lineolis elementaribus compositum contemplatus sim, quod et frater meus fecerit; item quia lemmata, quibus frater usus etiam ego quamquam aliter demonstrata adhibuerim; quae cum Tu quoque in Tua solutione haud dissimili modo observaveris et hanc viam iniveris File icon keinbild.gif vides utique hanc cavillationem Taylorianam ad Te aeque ac ad me spectare. Praeterea magno conatu evincere satagit, a se quoque uniformitatis principium jam antea fuisse usurpatum, quasi in hoc principio rei cardinem consistere voluissem potius quam in ejus applicatione ad hoc negotium scite deducta, per quam immensam calculi fraterni prolixitatem evitare docui, id quod inventi mei palmarium fuit, Taylorus hac in parte secutus est exemplum Parentii sugillantis olim similiter modum meum explicandi Leges refractionis et reflexionis per principium illud mechanicum de duabus chordis pondus aliquod in aequilibrio sustinentibus, inepte mihi oggerendo hoc principium staticum jam a longo tempore esse notum, quasi ego contendissem ejus inventionem mihi deberi, cum potius inventi mei tenor in eo constiterit, ut per illud derivarem leges opticas, earumque causas ex mechanicis redderem; sed ita solent cavillatores detorquere verum rei sensum et id facere, quod Galli vocant "donner le change", quando nempe nobis invident et contemnere simulant, quod tamen a se praestitum et inventum esse quam maxime optarent. Nihil insuper magis lepidum est, quam quod Taylorus gloriatur, a se etiam uniformitatis principium esse adhibitum, ergo a me nihil novi factum; quasi principium ipsum tanquam aliquid novi File icon keinbild.gif venditare voluissem, cum tamen idem illud ante 20 et aliquot annos in investigatione solidi rotundi minimae resistentiae et aliis in occasionibus adhibuerim atque ita Taylorus malevole confundit principium uniformitatis absolute sumtum cum ejus usu ad materiam isoperimetrorum tam feliciter applicato, quo monstravi posse supersederi taediosissimo illo fratris calculo et solvi problema per solam fere figurarum contemplationem. Taylorus, ut et hoc moneam, crisin suam tam rigide exercens contra meam primam solutionem directam in Comment. Paris. ann. 1706 editam[8] subdole silentio praeterit alteram ibidem priori subjunctam et indirectam a natura liquorum in linteum prementium deductam sed non eo modo quem frater meus excogitabat mihique affricare volebat; quod clarum est indicium, Taylorum nihil in illa offendisse, in quod mordaces suos dentes infigere potuisset, alioquin certe rabida adeo bile in me exaestuans ne umbrae quidem erroris pepercisset. Unum adhuc superest, quod omittere non debeo, scil. inscitiam suam turpiter prodit, quando dicit me nimis imperite facere (vid. Tab. XI. fig. III. Comment. Paris. 1706) , et (ubi nempe suppono elementum curvae vel constans) vultque scribendum esse , et ; unde vides hominem istum nequidem fundamenta calculi nostri differentio-differentialis File icon keinbild.gif adhuc intelligere et manifeste contradicere praeceptis, quae traduntur in libro Gall. de analysi infinite parvorum, quem tamen librum totum approbare videtur, negans tantum regulas in illo exstantes a me emanasse; Excipiet forsan, quod considerem tanquam tangentem geometrice sumtam in puncto (verba enim mea p. 238 ita sonant "soit regardé comme la tangente en ") sed verba immediate sequentia "et par consequent comme l'angle de la courbure", aperte monstrant, quod nihil aliud mihi sit, quam prolongatio praecedentis elementi curvae instar polygoni consideratae sicut in fig. IV expressi; miror, si Taylorus haec nescit, ipsius crassam ignorantiam, si autem scit miror ipsius nequitiam; me apud vulgum traducere volentis, ac si talia, quae nobis sunt familiarissima et primum tractari incepta a nobis jam ignorarentur. Tantam sane impudentiam nunquam vidi. Sed finem tandem impono epistolae jam satis longae, quae diuturnum silentium meum compensabit. Filius meus, qui ante quadrimestre Venetias profectus est altera vice, ut aliquem Nobilem Venetum magnum Matheseos Amatorem et Mecoenatem nomine Comitem Vezzi in studio Mathematico juvet. Tibi salutem suo nomine nuntiandam reliquit; a me quoque salutatus vale mihique fave.

Dabam Basileae a. d. 1 7bris ann. 1720.


Fussnoten

  1. [Text folgt]
  2. [Text folgt]
  3. [Text folgt]
  4. [Text folgt]
  5. Im Manuskript steht "problematus"
  6. Na. 033a, Dissertatio physicae de Naturae legibus circa vires corporum, et veram earundem mensuram, Francofurti ad Viadrum 1719
  7. [Text folgt]
  8. [Text folgt]


Zurück zur gesamten Korrespondenz (Hermann, Jacob)

Zurück zur gesamten Korrespondenz (Bernoulli, Johann I)