Bernoulli, Johann I an Hermann, Jacob (1709.03.19)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


[Noch keine Bilder verfügbar]


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Empfänger Hermann, Jacob, 1678-1733
Ort Basel
Datum 1709.03.19
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 659, Nr.4
Fussnote



File icon keinbild.gif Pereximio et Clarissimo Viro

Jacobo Hermanno.

S. P. D.

Joh. Bernoulli

Lator harum est Nob. Burnetus Illustr. Episcopi Salisburiensis Filius, qui studia Mathematica (in quibus praesertim quod calculos nostros attinet non leviter tinctus) prosecuturus, Geneva ubi per Hyemem degerat, rursus huc se contulit, atque in meis aedibus, per 3 Hebdomadas mensa et hospitio meo usus, jussu Patris (Genevam repetens) cum suis in Italiam iter faciet: Chinaei[1] cognatum se dicit, et Craigii quondam discipulum et commensalem, welcher des zur Warnung sage, daß man von diesen beiden nichts nachtheiliges rede in seiner gegenwart, quamquam Dn. Burnetus cui narravi, quae cum Dn. Craigio [et] mihi intercesserunt, omniaque et mea inventa et illius errores commonstravi, maxime improbat injustum procedendi modum, quo Craigius contra me usus est. Obstinxisti me communicatione excerpti ex libello Parentii contra meam disquisitionem Catopticam Diopticam[2]; nihil enim antea quicquam de hoc libello nedum de refutatione ista inibi contenta mihi innotuerat, quod quidem ad ipsum auctorem spectat, dudum fateor ejus nomen mihi fuit cognitum, sed tamen haud aliter quam sub specie thrasonis, et Zoili qui ex arrogantia et ignorantia scripsit, quaecunque scripsit; statim enim ac scribere incepit, ineptum suum cavillandi pruritum ostendit, neque ut videtur aliis quam viris magnis et de re Mathematica optime meritis, ut Leibnitio, Hugenio, et Newtono etc. File icon keinbild.gif bellum indixit, ut adeo me simul cum tantis Viris refutando plus laudis mihi tribuerit ineptulus, quam si alius quispiam in me vel mille elogia congessisset; quare plane, non moveor insulsa ista crisi, eoque minus, quod per eam Saurinum potius quam me impetere videatur, quare si Parentius responsionem mereret, respondendi vices pertinerent ad Saurinum, quippe qui ad censorem traducitur, tanquam imperitus Judex, "qui ne sentoit pas" (sunt verba Parentii) "toute les dificultés du sisteme, de Mr. Bernoulli, ensorte qu'il y a donné les mains, et s'en est laisser prevenir"; et tanquam obesae naris homo, qui meam disquisitionem, etsi parvi momenti Figmentum, consideraverit tamen "comme un de ces morceaux, qu'il conseille de choisir, pour remplir les journeaux de Paris"; Saurino itaque qui me multo contemtius habetur relinquo, ut ostendat se non male sapuisse nec displicuisse (nisi forte soli Parentio) excerpendo ex Actis praefatum specimen meum[3]. Parentius est infra iram meam, quare ejus cavillas non magis curo quam caniculae latratum sunt enim verae cavillae, dicit ex gr. "Le principe final d'optique a eté employer par tant de personne, que Mr. Bernoulli; meme reporte qu'il ne peut plus passer pour quelque chose, de nouveau et de rare. Mrs. de Fermat, S[n]ellius, Hugens, et Leibnits, s'en étant servi depuis longtemps avant Mr. Bernoulli". Oportet sane Parentium aut ex rabie fuisse excoecatum aut malevole veritatem dissimulare voluisse; num ego principium illud finale adhibui ad refractionis et reflexionis naturam explicandam? Annon vel ipse titulus indicat, me eam deducere ex fundamento aequilibrii? File icon keinbild.gif Principium autem illud metaphysicum de compendiosissima via a me non supponitur, sed demonstratur, fuissem sane ineptus nugator, si illud tanquam Hypotesin assumsissem, postquam disertis verbis in Actis Lips. 1701 p. 20[4] eam improbavi dicens, "eam quoque premi suis difficultatibus, multisque displicere, illis praesertim qui causas finales ex Physica proscriptas volunt" addidi praeterea, eam non esse novam, utpote jam veteribus, quos ibi recenseo cognitam, quomodo ergo nugax Parentius potest garrire me uti principio (quasi novo) finali, quo tamen diu ante me usi fuerint Fermatius, Snellius, Hugenius, Leibnitius? cum ipse ego tanquam Hypotesin (in Physicis non tolerabilem) refellam et quide[m] a veteribus, Ptolemaeo, Herone, Heliodoro adhibitam dicam. Deinde manifestum est nostrum Thrasonem non legisse quae viri illi quos nominant de ea re scripserunt, alias non tam inepte confunderet eos, si enim Fermatius, Leibnitius principium finale tanquam Hypotesin admittunt, ad demonstrandas leges opticas, idem Hugenius plane non facit, non enim eo utitur tanquam Hypotesi, sed demonstrat illud ex suis undulationibus (quas quidem etiam exhibitat Zoilus Gallus[5]) eodem itaque jure conqueri potest Hugenius, de injuria, qua Parentius eum insectatur, quod adhibuerit principium illud finale, velut novum dudum tamen antea cognitum. Omnes reliquae cavillae Parentianae ejusdem sunt furfuris, quid enim absurdius et simul malignius effutici potuisset, quam quod verbis hisce deblaterat: "A l'egard de la proportion reciproque des sinus et des resistences des milieux ou des poids . . qu'il en deduit, il n'y a rien a present de plus commun Stevin, Heregone, les P.P. Pardies et Lamÿ, M. de Varignon, et Nous ensuite, avoient demontré, que etc."[6] Scilicet hoc non erat commune antequam File icon keinbild.gif Suffenus noster demonstrasset, nunc vero ex quo demonstravit tritissimum est; Certe qui meam disquisitionem non legit crediderit facile me nihil aliud in animo habuisse quam velle demonstrare propositionem illam staticam de reciproca ratione sinuum directionum virium oblique trahentium, et venditare illam tanquam novitatem, recens inventam in staticis, quasi scilicet tam novitius sim hospes in mechanicis et nesciam quid alii diu ante me egerint. Interim nihil novi deinceps invenitur de quo Parentius pari audacia dicere non possit jam diu antea cognitum fuisse, eo quod forte nitatur propositione aliqua Euclidaea, sic cum pro rectificandis curvis faciendum sit quadratum elementi curvae aequale quadratis elementorum coordinatorum () atqui vero haec proprietas trianguli rectanguli, jam Pythagorae innotuerit, ergo exagitanda erit methodus rectificationis curvarum, utpote jam Pythagorae nota. Sed piget nugis Parentianis diutius inhaerere, vix enim scribit lineam in qua non reperiatur vel error, vel calumnia, vel utrumque ex gr. utrumque reperitur, in eo quod mihi affingit me dixisse, "Que l'explication de Mr. Descartes, est une des plus plausibles, et qu'elle est toute mechanique", nam calumnia est dicere quod eam explicationem ego ipse habeam pro plausibili, dixi tantum quod a vulgo pro tali habeatur et circumferatur; ego vero eam refello ceu absonam et a veritate alienam, qui igitur pro plausibili habere queam. Deinde error est in iisdem illis verbis, quod ex eo quod dixi modum demonstrandi Cartesianum esse "mere mechanicum", utpote nixum sola motuum compositione, Parentius conclusit me voluisse dicere explicationem Cartesii, procedere secundum sanae mechanicae leges, adeoque contra eas non peccare, et ideo bonam et rectam ess[e] File icon keinbild.gif cum tamen per mere mechanicum nihil aliud intellexerim, quam quod nihil metaphisici admixtum habet: ita ut Parentius per errorem nisi potius per malitiam sensum verborum meorum detorserit. Miror revera quod tot jam verba potuerim perdere in discutiendis istis quisquiliis, sane is mihi animus initio non erat, fit tamen quandoque ut quasi inviti celeritate, calami abripiatur. Reliquos Parentii errores quos observavi, in intempertiva ipsius censura nugis plena, at Te quoque animadversos non dubito, praesertim cum et alios paralogismos in ejus libro annotasse te dicas, quare si e re fore putaveris, ut publice explodantur, et Nugivendi crista nonnihil deprimatur haud male feceris me judice, ut animadversiones Tuas vel cum vel sine nomine evulges, aut saltem cum Saurino communices, qui eas quocunque modo publici juris faciat; ad me quod attinet, nollem ego cum supercilioso et inepto Thrasone me committere, neque vel hilum nominis mei in discrimen ponere. Ut nunc aliquid ad postremas tuas d. 2 Februarii datas reponam, scire te volo me sine mora ad Cl. Varignonium, misisse tuas ad ipsum scriptas, cui etiam antea miseram exemplar libri Manfrediani, per doctorem Mangoldium juniorem qui nuper Parisios profectus est, et quem nu[n]c ibi existere credo[7]. Gratias actas volo Cel. Guilielmino pro officiosa salutatione, et meum ipsi cultum iterum deferendum rogo. Dn. Verzaglia vos ambos per me salvere plurimum jubet. Theoremata quaedam mea curiosa pro curvis intra circulares limites, quantumvis arctos complectendis alio opportuniori tempore tecum communicabo, miraberis rei et simplicitatem, et universalitatem, nec non constructionis facilitatem. Solutio problematum Moyvraeanorum, ab Hallejo propositorum, cum mea conspirat, ut et modus quo ad summam pervenis progressionis, , nisi quod longius illum provexerim. Etiam Varignonius ante aliquot annos fuit in opinion[e], ut Parentius, Hugenium fecisse vim centrifugam, duplo minorem quam par est, et jam in eo erat ut crisin suam publicaret, nisi in tempore satis fraenum injecissem, ipsique errorem suum monstrassem, qui in eo consistit, quod circulum consideraverit ut polygonum, ex rectis lineolis conflatum, qui tamen hoc loco ex arculis parabolicis conflare intelligendus est. Hodie mane Dn. Burcardus Ecclesiastes Petrinus electus est Antistes, et cras designabitur Professor Controversiarum, plura non capit pagina ideoque Vale, et me amare perge.

Dabam Basileae a. d. XIX Martii MDCCIX


Fussnoten

  1. Es ist Cheyne gemeint
  2. [Text folgt]
  3. [Text folgt]
  4. [Text folgt]
  5. [Text folgt]
  6. [Text folgt]
  7. [Text folgt]


Zurück zur gesamten Korrespondenz (Hermann, Jacob)

Zurück zur gesamten Korrespondenz (Bernoulli, Johann I)