Hermann, German an Bernoulli, Johann I (1704.02.13)
[Noch keine Bilder verfügbar]
Kurzinformationen zum Brief mehr ... | |
---|---|
Autor | Hermann, German, 1648-1729 |
Empfänger | Bernoulli, Johann I, 1667-1748 |
Ort | Basel |
Datum | 1704.02.13 |
Briefwechsel | Bernoulli, Johann I (1667-1748) |
Signatur | Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 659, Nr.4* |
Fussnote | 2 Siegel |
Basileae. d. 13. Febr. A.o 1704.
Salutem cum officiis.
Excellentissime et Praeclarissime Domine Professor!
Multum, Praeclarissime Vir, me Tibi debere fateor, tum quod ante biennium, et quod excurrit, Filio meo in suo itinere haud exigua et benevolentiae et Hospitalitatis exhibuisti beneficia, tum quod ex eo tempore Tuo affectu ipsum adeo dignatus, ut amicissimas quandoque ad eum dederis literas; Quibus omnibus nunc etiam novus iste Humanitatis Tuae accessit cumulus, ut ipsi honorificae alicujus Stationis spem facias, Mathematicas literas (ad quae natus esse videtur) docendi; quae, si obtingeret, non solum ipsi, sed et mihi, (qui Divinae voluntati, ipsum ad haec studia docenda vocanti minime repugnare volo, nam concionibus habendis eum minus aptum video) gratissima esset res; Quare hoc nomine Te Praeclariss. Dne, vehementer rogo, ut in coepto opere pergere, meumque filium quam optime Tibi commendatum porro esse velis, certus ipsum sedulo daturum operam, ut Spartam, quam praevia legitima vocatione accipiet, per Dei gratiam ita sit exornaturus, ut Vir Claris. suae istius commendationis non poeniteat, meque praeterea et filium (alias jam Ipsi obligatissimos) arctius sibi devinciat. Caeterum ut Tuae surgenti in patria Dignitati laetus applaudo; Sic et felicissime a Te suo tempore administrari, et ut amplior et magnis Tuis meritis dignior brevi succedat, toto pectore opto; Praeterea ornatissimam thori Sociam cum dulcissimis Liberis plurimum cum Viro Excellentissimo salvere et valere jubeo, qui sum et ero Excellentiae Tuae humillimus et studiosissimus servus ac Cultor Germanus Hermannus Gymnasiarcha.
A Monsieur
Monsieur Bernoulli celebre
Professeur en Mathematique
À
Gröningen
Zurück zur gesamten Korrespondenz