Kortholt, Christian an Bernoulli, Johann I (1738.10.14)
[Noch keine Bilder verfügbar]
Kurzinformationen zum Brief mehr ... | |
---|---|
Autor | Kortholt, Christian, 1709-1751 |
Empfänger | Bernoulli, Johann I, 1667-1748 |
Ort | Wien |
Datum | 1738.10.14 |
Briefwechsel | Bernoulli, Johann I (1667-1748) |
Signatur | Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 700:Bl.71 |
Fussnote |
Vir eruditissime atque celeberrime,
Patrone praecipue venerande.
Dudum est, quod litteras illustris Leibnitii ad Te datas et cura plur. reverendi Burcardi descriptas, exspectem. Vitio igitur mihi, quaeso, non vertas, quod quaerendo investigem; utrum etiamnunc spes reliqua sit eas obtinendi. Equidem illas quarto Volumini Epistolarum Leibnitii lubentissime insererem atque gratissimum mihi esset, si quamprimum ad me Viennam pervenirent. Omnes numos, quos eo nomine Breitkopfius, Bibliopola Lipsiensis solvet, Tibi, aut, si mavis, clar. Burcardo dico. Ipse enim nihil aliud quaero, quam ut hisce litteris Collectioni meae ornamentum singulare conciliem. Largior quidem maius pretium mereri Leibnitianas litteras, quam quod Breitkopfius illis statuit. Sed probe nosti Bibliopolarum mores, atque illud praecipue in lucro ponis bene de republica litteraria mereri, quam multis observationibus aetatem laturis aeternum Tibi devinxisti.
Tui, Vir humanissime, eruditissime atque celeberrime observantissimus Christianus Kortholtus S. R. M. Dan. Legat. Vienn. V. D. M.[1]
Viennae die 14 Oct. 1738
Zurück zur gesamten Korrespondenz
- ↑ Text folgt.