Scheuchzer, Johannes an Bernoulli, Johann I (1708.11.05)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Scheuchzer, Johannes, 1684-1738
Empfänger Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Ort Zürich
Datum 1708.11.05
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 668, Nr. 23*
Fussnote



File icon.gif Vir Celeberrime, Excellentissime

Fautor et Amice Honoratissime

Ex gratissimis Tuis 3.[1] hujus ad me datis intelligo Stannum bracteatum apud vos in Nundinis inveniri, cum id Norimbergae fabricetur; gratum equidem foret integram cistulam habere, sed vel maxime dubito utrum idem illud sit quod optamus nos, nimis enim tenue est, nam et nos Norimberga talismodi habuimus haud ita pridem, illudque remittere coacti fuimus, etenim tenuitate sua haud multum differt ab auro argentove bracteato, illudque pictoribus in usu est; illud autem quod desideravi ego a Speculorum fabricatoribus adhibetur loco Amalgamatis alterutrae Vitri superficiei inducendum, et ut per transmissum specimen vidisti, et ex adjacente de novo videbis tenax est et crassum ut ulteriorem quandam diductionem ferre possit; sin autem fortassis idem foret ac praesens gratissimum foret si idem transmitteres; Sin minus nil interest, cum per Residentem Venetum Ill.mum Capellum[2] tale brevi habere spero; quoad Libros, nil est quod urgeat citiorem adventum, eosdem in probam quandam occasionem pro lubitu Tuo remitto. Erubescerem merito Fautor Optume tot semper Te negotiis onerari, nisi probatum haberem Tuum erga me animum, ultra quam quod demereri sciam, pronum; Redhostimenti loco offero Tibi jussibusque Tuis quascunque meas, Fratrisque mei[3] Vires.

Ago Tecum Vir optume tanquam cum Fautore omnium quos habeam maximo, quapropter et sequentia Tibi ingenue communico. Non est mihi Tiguri morandi animus, quamcunque arriperem occasionem lubens qualescunque meos conatus in extera quadam Academia publice producendi, si daretur locus; Spes tamen quaedam affulget, me in Lycaeum Patavinum vocatum iri, sed tarde res illae procedunt (quod tamen Tibi soli dixerim). Nosti tamen Ipse quam sim advena File icon.gif in rebus Mathematicis solidioribus, sine quarum notitia vix amplius Philosophia naturalis ad umbilicum tractari, et penetrari potest: Scis me prono Tuo erga me animo jam diu esse abusum, sed revera, invitum, obstiterunt enim forsitan et negotia varia, et inanes eventuum quorundam spes, quae me a scopis meis deduxerunt potius, et avijs implicitum reliquere, non eidem semper cantilenae inhaerebo fatuus, sed tendem ad scopum aliquem certum et minus ambiguum s[en]tendum. Novi Medicinam millenis erroribus detinere miseros inhiantes, contra Matheseos veritatem solam impercussam star[e] et invincibilem, utut contra nitatur invidia. Nolo jam pluribus hisce de Rebus Tecum agere, fiet id tamen proxime postquam certi quid mecum ipse constituerim; adigit me Tuus Favor quo me tanquam filium prosequeris ceu pate[r] optimus, quo mediante, et accedente Tua per orbem integrum Literarium fama nullis interitura seculis quandam apud exteros promotionem sperare merito possum, Quibuscum Vale et Amare perge Celeberrimi Nominis Tui Cultorem perpetuum Johannem Scheuchzerum D.rem

Raptim Tiguri d. 5. Novemb. 1708.

P. S. Frater Te Versaliamque officiosissime salutat, et speciatim Tibi sua dedicat officia, ac ut Schedulam inclusam D.ri Conrect[ori] Parivicino[4] mittere ne graveris rogat.


Fussnoten

  1. Johann I Bernoulli an Johannes Scheuchzer von 1708.11.03.
  2. Giacomo Capello, venezianischer Senatssekretär und von 1707 bis 1714 venezianischer Resident in Zürich. Johannes Scheuchzer hat ihm sein Werk Agrostographiae Helveticae prodromus sistens binas graminum Alpinorum hactenus non descriptorum, et quorundam ambiguorum decades, [Zürich] 1708, gewidmet.
  3. Johann Jakob Scheuchzer (1672-1733).
  4. Diese an Vincentio Paravicini bestimmte Beilage ist anscheinend nicht erhalten.


Zurück zur gesamten Korrespondenz