Bernoulli, Johann I an Wolff, Christian (1731.10.16)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Empfänger Wolff, Christian, 1679-1754
Ort Basel
Datum 1731.10.16
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur BS UB, Handschriften. SIGN: L Ia 671, Nr.35
Fussnote



File icon.gif Viro Amplissimo atque Celeberrimo Christiano Wolfio Philosopho ac Mathematico Acutissimo S. P. D. Joh. Bernoulli

Tradidit[1] mihi Burcardus noster fasciculum continentem tum Litteras tuas tum Cl. Crameri Dissertationem inauguralem juridicam[2], tum et horarum subsecivarum superioris anni Trimestre aestivum[3] (non Autumnale ut per errorem scribis) pro quibus omnibus maximas ago gratias, sicuti etiam pro Cosmologia Tua[4] ejusdemque Anni trimestribus Brumali et vernali, ex Nundinis paschalibus itidem mihi transmissis ac recte acceptis. At nescio qui factum, ut nunquam acceperim Trimestre autumnale anni 1729, ignosce quaeso hoc monenti ex singulari qua capior voluptate ac desiderio ista opuscula omnia evolvendi, e quorum Lectione semper doctior evado.

Burcardus utique vir juvenis egregius, quem diu multumque de Te Tuoque statu florenti interrogaveram, singularia narravit in Tui gloriam vergentia, id quod mirifice me delectavit pro eo quo sum erga Te affectu et propensione. Imprimis vero ad longum confirmavit, quae scribis de insigni gratia qua flagras penes Regem Sueciae, et quam honorifica distinctione prae omnibus aliis Professoribus fueris a Rege exceptus, de quo honore prorsus singulari impense Tibi gratulor, voveoque ut gratia Regia in Te indies magis magisque aucta cumuletur, quod et ipsis scientiis quarum es ornamentum et fulcimentum non poterit non esse fructuosum et salutare. Hoc si Collegarum Tuorum File icon.gif invidiam Tibi conflat, monstrant sane se indignos qui Te possideant, audio enim, si desereres Marpurgum, actum iri de Academia vestra ejusque florenti statu, cum unicus sis, cujus gratia advolent ac confluan[t] studiosi. Interim invideant, qui volent, modo nocere non possint, nil aliud inde lucrantur quam ut partam Tuam gloriam nitidiorem reddan[t.] Invidia cum sit virtutis Comes, macte virtute et animo conatusque invidor[um] sperne. Quod superest vale et me Tui amantissimum amare perge.

Dabam Basileae a. d. 16. 8.bris 1731.


Fussnoten

  1. Im Manuskript steht "Tredidit".
  2. Cramer, Johann Ulrich von, Ioh. Ulrici Crameri, i.u. et phil. ... programma. De optima iura docendi methodo quo generosissimos atqve nobilissimos academiae cives ad lectiones publicas proxime inchoandas invitat, Marburg, 1731
  3. Wolff, Christian, Horae subsecivae Marburgenses, quibus Philosophia ad publicam privatamque utilitatem aptatur, 12 Stück, 1729
  4. Wolff, Christian, Cosmologia generalis, methodo scientifica pertractata, Francofurti; Lipsiae (Renger) 1731


Zurück zur gesamten Korrespondenz