Bernoulli, Johann I an Wolff, Christian (1725.10.13)
Kurzinformationen zum Brief mehr ... | |
---|---|
Autor | Bernoulli, Johann I, 1667-1748 |
Empfänger | Wolff, Christian, 1679-1754 |
Ort | Basel |
Datum | 1725.10.13 |
Briefwechsel | Bernoulli, Johann I (1667-1748) |
Signatur | BS UB, Handschriften. SIGN: L Ia 671, Nr.25 |
Fussnote |
Christiano Wolfio
S. P. D.
Joh. Bernoulli
Filii mei magnopere laudant tuam erga se praestitam beneficentiam et humanitatem, quam ob rem gratias tibi ago habeoque maximas.
Non minus quoque extollunt Illustr. Comitis Legati affabilitatem et mansuetudinem, ad cujus quippe mensam excepti fuerant lautissime. Advenerant Berolinum 21 Septemb. inde profecti sunt 29.o ejusdem mensis in rheda veredaria, quae ocyssime cursitat et nocte et die, ita ut eos ante medium Novembris jam fore Petropoli firmiter mihi persuadeam, dummodo Deus O. M. eorum iter sospitet, quoniam alia non suppetit mihi via mittendi ad filios litteras, tibi vero frequens commercium esse cum Petropolitanis non ignoro, inclusas has ad filium majorem prima qua scripturus es occasione deferri enixe commendo atque obsecro. Quomodo filios meos deprehenderis atque an eos judicaveris ad spartas suas ornandas, id quod ex conservatione[1] cum iis habita cognoscere licuit, lubens equidem ex te intelligam. Ego certo qui alias severissimus sum observator naevorum in filiis meis, aliquo tamen ingenio utrumque pollere opinor, spemque concipio de juniore fore ut cum aetate maturescente fructus proferat in scientiis haud contemnendos. Ante aliquod dies accepi litteras[2] a Cl. Bulfingero, quibus eadem omnia mihi confirmat quae tibi perscripserat de praestantia stationis Petropolitanae, additque multa alia de amoenitate loci rerumque omnium quibus affluunt, ut fere mihi salivam[3] moverit, ipsam rei veritatem experiundi, quod utique facerem si minus provectae aetatis essem. Quid respondit Schoepflinus ad invitationem cum salario oblato 1200 Rubelorum? profecto non sapit, si recusat. E Gallia intelligo Dn. de L'isle Astronomum aut jam profectum, aut proxime profecturum esse Petropolim. Alter Bulfingerus Medicus Canstadiensis[4] scribit[5], invitari adhuc quosdam alios ex Tubinganis, interque eos Dn. Duvernoy Anatomicum: credebam autem Cl. Heisterum Anatomici vices agere in Academia Petrop. Si filiorum meorum commodis, ut promittis, velificari perrexeris, facies mihi eisque rem quavis occasione a nobis demerendam. Vale.
Dabam Basileae. a. d. 13 octobris 1725.
Fussnoten
Zurück zur gesamten Korrespondenz