Bernoulli, Johann I an Hermann, Jacob (1716.12.19)
[Noch keine Bilder verfügbar]
Kurzinformationen zum Brief mehr ... | |
---|---|
Autor | Bernoulli, Johann I, 1667-1748 |
Empfänger | Hermann, Jacob, 1678-1733 |
Ort | Basel |
Datum | 1716.12.19 |
Briefwechsel | Bernoulli, Johann I (1667-1748) |
Signatur | BS UB, Handschriften. SIGN: L Ia 659, Nr.25 |
Fussnote | Überschrift: Addenda ad litteras meas 12 xbris 1716. scriptas ad Cl. Hermannum. Die letzten drei Wörter sowie das folgende "Vir Celeberrime" sind autograph hinzugefügt. Entwurf |
Addenda ad litteras meas 12 Xbris 1716 scriptas ad Cl. Hermannum
Vir Celeberrime
Postquam litterae illae meae jam scriptae essent ac traditae Rev. Tuo Patri, ut ad Te mitteret, intellexi ab eo nunc demum eas nondum esse dimissas se vero nuperrime a Te accepisse, quibus significas Te Vir Celeberrime Rectoratum in vestra Academia feliciter esse auspicatum atque cum maxime administrare omnium cum applausu: quocirca hanc schedulam addere volui ut eminentem hanc dignitatem tam feliciter susceptam ex animo gratuler, Deum rogans ut Vires Tibi ac sanitatem subministret, quo munus hocce splendidum quidem et honorificum sed simul ut audio non minus onersosum omni qua polles dexteritate obire possis, vergantur Tuae functiones in universitatis vestrae incrementum, Tuamque gloriam immortalem.
Ante aliquot dies audivi extitisse in quibusdam Relationibus hebdomadariis Gallicis tristem nuncium de obitu Illustris nostri Leibnitii; is quidem nuncius mihi fuit longe ingratissimus, sed nondum tamen omnem apud me fidem veritatis invenit, nam Vir iste optimus in ultimis suis ad me litteris 23. octobris hoc est nondum ante duos menses scriptis de nulla adversa valetudine vel infirmitate conquestus est: nihilque in Tuis novissimis ad D. Parentem de Leibnitii morte vel morbo memoras. Fateor potuisse quidem eum ex senio confectum sine praevio morbo extinqui subito. Sic itaque nitor spem metumque haereo, donec certi quid de ejus vita vel morte mihi constiterit. Vale iterum Vir Magnific. atque annum novum proxime inchoandum cum pluribus aliis sequentibus ex voto[1] transige.
Scriptum d. 19. Xbris 1716.
Fussnoten
- ↑ Im Manuskript steht "votro".
Zurück zur gesamten Korrespondenz (Hermann, Jacob)
Zurück zur gesamten Korrespondenz (Bernoulli, Johann I)