Scheuchzer, Johannes an Bernoulli, Johann I (1709.05.13)
Kurzinformationen zum Brief mehr ... | |
---|---|
Autor | Scheuchzer, Johannes, 1684-1738 |
Empfänger | Bernoulli, Johann I, 1667-1748 |
Ort | Zürich |
Datum | 1709.05.13 |
Briefwechsel | Bernoulli, Johann I (1667-1748) |
Signatur | Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 668, Nr. 30* |
Fussnote |
Vir Celeberrime, Fautor Honoratissime.
Diutius quam par fuit ad ultimas Tuas silui,[1] in causa tamen fuerunt negotia plurima, quae invitum abstraxerunt, partim etiam materiae penuria, quae tamen nullo modo impedivisset quo minus mea Tibi dicarem submissa officia; aegre fero quod Varignonius nullum adhuc responsum miserit occasione Librorum quos petij, ijs etenim nunc vel maxime indigerem, Factam tamen ex eo tempore mentionem credo, vel saltem quam proxime faciendam, forsitan dicti jam Libri in via sunt, interim Tuam pro me operam grata mente semper agnoscam, fac saltem ut ipso effectu gratitudinem meam erga Te testari possim. Misi huc illuc etiam Schedam meam Invitatoriam,[2] a quibusdam nullum adhuc responsum tuli, ab ijs autem qui responderunt partim bonum partim malum augurium facio; dubito enim utrum sufficiens sese oblaturus sit Subscriptorum numerus; praecipui qui hoc opus[3] promovere satagunt sunt Galli, ita spondente Ill.mo Abbate Bignonio, forsitan plura praestarent si argenti vis non tantopere rara ibidem avis esset, imo ob hoc solum miserrimum Galliae statum deploro, quod forsitan in posterum nulla amplius eruditis subsidia ex Gallia futura sint. Quantas possum Fautor Optume gratias ago pro datis Tuis ad Ill.mum Bignonium commendatitijs,[4] qui omnem suam possibilem operam mihi Fratrique in Literis nuperrime ad me datis spopondit, interim statio illa quam Patavij ambivi mediantibus Hermanno nostro et Fardella jam alij cessit, prout ex ejusdem Hermanni Literis heri acceptis percepi, alia quaevis occasio expectanda erit; Sufficit tandem si in Tuo Ill.mique Abbatis Bignonij perennante favore perstare potero, in quod unicum vires meas impendam.
Non interim praeterire possum successum quem in effodiendis Turffis hactenus habuimus; Duo sunt Loca principalia in quibus haecce materia optimo cum successu praeparatur, unum est prope Rüti haud procul Rupertivilla,[5] alterum ad Lacum Felinum[6] vix bihorio ab urbe nostro distantem, satis magna ab ineunte vere, effossa est copia, et maxima hujus pars jam exsiccata et ad usum accommoda: paro utriusque speciei parvam cistulam ut eandem ad Te transmittam: Destillavimus nuperrime Turffam prope Lacum Felinum reperiundam; provenerunt talia quae vix expectaveramus; Spiritus etenim per collum retortae prodijt sub specie crassissimi fumi qui partim in spiritum penetrantem partim in oleum subtile et tenue, attamen copiosum resolvebatur, tandem humidum in fundo recipientis obducebatur pellicula Sulphur aemulante, quae etiam materia recipientis parietibus copiosissime sese affigebat, vapores per juncturas Retortae cum recipiente fortuito non adeo exacte lutatas protrusi admota candela fulguris fere adintar inflammabantur, materia oleosa sulphurea[7] ignem in momento concipit satisque diu alit.
His autem a Fratre salutatus Vale et Favere perge Celeberrimi Nominis Tui Cultori devoto Johanni Scheuchzero M. D.ri
Tiguri Raptim d. 13. Maij 1709.
P. S. Versaliam si Tuis adhuc laribus gaudeat meo et Fratris nomine saluta.
[...][8] Turffae supradictus odorem habet aliquatenus ad odorem Spir. Cornu Cervi accedentem, et valde spirituosus est.
Fussnoten
- ↑ Johann I Bernoulli an Johannes Scheuchzer von 1709.04.24 .
- ↑ Diese ``charta invitatoria" ist anscheinend nicht erhalten.
- ↑ Scheuchzer, Johannes, Agrostographia sive Graminum, juncorum, cyperorum, cyperoidum, iisque affinium historia, Tiguri [Zürich] (H. Bodmer) 1719.
- ↑ Dieser Brief Johann I Bernoullis an Jean-Paul Bignon ist anscheinend nicht erhalten.
- ↑ Rüti bei Rapperswil im Kanton Zürich.
- ↑ Katzensee im Kanton Zürich.
- ↑ Im Manuskript Elementsymbol für Schwefel + ea. $web$
- ↑ Unleserliches Zeichen, evtl. für ``spiritus".
Zurück zur gesamten Korrespondenz