Bernoulli, Johann I an Poleni, Giovanni (1725.02.06)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


[Noch keine Bilder verfügbar]


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Empfänger Poleni, Giovanni, 1683-1761
Ort Basel
Datum 1725.02.06
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur BS UB, Handschriften. SIGN: L I a 675, fol.20
Fussnote



File icon keinbild.gif Viro Nobilissimo atque Celeb.

Joanni Poleno

S. P. D.

Joh. Bernoully.

Litterae Tuae, quas ad me datas nudius tertius recte accepi, aeque ac praecedentes omnes, singularem spirant benevolentiam erga me meumque filium Danielem, a quo eodem die mihi sunt redditae Litterae restitutionem ipsius in pristinam sanitatem significantes non sine ineffabili meo gaudio, qua de causa divino Numini gratias ex imo pectoris mei persolvi persolvamque aeternas. Laudat Daniel meus indefessam assiduitatem qua sibi aegrotanti, haud secus quam Pater filio adfueris adstiterisque continuo consiliis Tuis atque auxiliis. Sicuti hoc est beneficium quod ex memoria nostra nunquam elabetur, ita pudore suffundimur et ego et filius meus, si nil aliud in potestate nostra est quam nudas agere gratias; Foret nobis res longe gratior, ex animi sententia loquor, si qua se offerret occasio ubi opere ipso testatum dare liceret, quam simus proni paratique ad commoda Tua promovenda ac File icon keinbild.gif quaecunque juberes exequenda. Non miror convalescenti aegro deesse adhuc virium redintegrationem; scio meo exemplo post morbos acutos, languorem superesse diu, viresque non nisi lentissime restaurari, quare illi probe est inculcandum ut ipse juvet naturam sobrietati studendo atque eam observando diaetam, quam praescribent Medici; Quod si fecerit, non dubito fore ut brevi recuperet vires, seque adeo idoneum reddat ad perferenda itineris incommoda, optarem namque ut quam citissime rediret in Patriam deliberaturus mecum de Responsione, quam dare convenit, illis qui Negotium Petroburg. vehementer urgent. Compello hac vice etiam litteris meis Cel. Morgagnum Medicum et Anatomicum hujus Saeculi praestantiss., qui, quod filium meum in aegritudine existente tam insigniter adjuverit idque ex mera amicitia et Generositate profecto ultra modum demeruit utrumque et Patrem et filium. Quod superest Vale Vir Nobilissime.

Dabam Basileae. a. d. VIII. Id. Februarii MDCCXXV.


Zurück zur gesamten Korrespondenz