Bernoulli, Johann I an Fardella, Michelangelo (1714.02.14)
[Noch keine Bilder verfügbar]
Kurzinformationen zum Brief mehr ... | |
---|---|
Autor | Bernoulli, Johann I, 1667-1748 |
Empfänger | Fardella, Michelangelo, 1650-1718 |
Ort | Basel |
Datum | 1714.02.14 |
Briefwechsel | Bernoulli, Johann I (1667-1748) |
Signatur | BS UB, Handschriften. SIGN: L I a 674, fol.8-9 |
Fussnote | Eigenhändige Korrektur |
Viro Plurimum Reverendo atque Clariss.
Abbati Fardellae
S. P. D.
Joh. Bernoulli
Hesterna luce accepi litteras Tuas humanissimas[1] atque ex iis benevolentiam Tuam in me Tibi ignotum abunde perspexi: utinam me ea dignum reddere possem, ac vel minimam partem promereri tot tantorumque elogiorum quibus me pene obruisti. Optarem mehercle! Illustr. Leibnitium in me laudando parciorem fuisse, quod forte et Tibi a nimia laudatione abstinendi ansam dedisset. Ne vero verbis tantum tempus teram in rem magis seriam collocandum, mentem meam candide et sincere aperiam sicuti abs me petis et par est. Rogas Vir Cl. utrum acceptarem Professionem Mathem. in Lycaeo Patavino etiamnum vacuam post abitu Cl. nostri Hermanni[2] si ea mihi honestis et lautis conditionibus offerretur, atque promittis operam Tuam ut ad votum meum et expectationem quae ipse essem petiturus omnia mihi concedantur; nescio fere quid respondeam ad oblationem tam magnificam tamque illimitatam et iccirco meo lubitu amplificandam; quam si acceptarem possem forte temeritatis alicujus si non impudentiae redargui, ita ut satius esse ducerem (posito in fatis esse ut Vobis me addicam) conditiones a Generositate Illustr. Reformatorum vel ipsius Excell. Senatus limitandas a Vobis percipere. Interim hoc salva modestia monere licet, quod ante triennium circiter ad Lugduno-Batavos fuerim invitatus ad Philosophiam et Mathesin docendam cum stipendio annuo ordinario bis mille florenorum Hollandicorum, emolumentis extraordinariis non computatis quae non minorem summam conficiunt, adde quod ibi invenissem meae Religionis homines, cum quibus et tutius et liberius agi potest: attamen rerum mearum domesticarum status tunc non permisit, ut splendidae isti invitationi auscultarem; Nescis forte Vir Cl. me esse Uxoratum[3] et jam jam Patrem sex liberorum[4]; cui proin est ampla et numerosa familia: noveris praeterea me vergere ad quinquagesimum annum adeoque ea aetate esse qua hominum vigor crescere cessat; Quae omnia obstacula si mature perpenderis, non dubito quin sis mecum agniturus, ea superari vel amoveri non posse, nisi evidentissima et insolita fortunae meae melioratione et bonorum augmentatione, quam vero cum a Vobis postulare non ausim, neque expectare possim; e re nostra esse arbitror ut animum a tali proposito abducamus, eumque potius applicemus ad id ut Te Vir Cl. rogitemus, velis quicquid habes auctoritatis apud Proceres Vestros impendere ad procurandam hanc spartam meo Agnato[5] qui vocationem si honesta fuerit non detrectabit quin potius illam ita ornabit, (pro quo spondere possem si opus) ut nemo non satisfactum sibi sit ultro fassurus; et Tu Vir Cl. nullam unquam habiturus sis causam cur Te facti poeniteat. Habet Agnatus meus quicquid requiritur ad Provinciam istam rite obeundam; nulla quippe familia impeditus cum coelebs sit, in flore aetatis constitutus, et ingenio ad Mathemata excolenda quasi nato praeditus; sed non mearum est partium in ejus jam laudes excurrere, monstravit variis jam scriptis in lucem editis quid possit, testimonia splendidissima ab Academiis scient. Paris. et Berolin. exhibita, in quarum posteriorem jam ab aliquo tempore fuit cooptatus,[6] confirmant quae dixi et quae plura si verecundiae causa liceret dicere possem. Hisce Vale Vir Clarissime Fautor Honoratissime et me amare perge.
Dabam Basileae a. d. XIV. Febr. MDCCXIV.
Fussnoten
- ↑ Dieser Brief ist nicht erhalten
- ↑ Jacob Hermann war von 1707 bis 1713 Professor der Mathematik in Padua. Er verliess Padua am 20. Mai 1713
- ↑ Johann I Bernoulli hatte am 26. März 1694 in Basel Dorothea Falckner geheiratet
- ↑ Zu den damals lebenden vier Söhnen und drei Töchtern kam 1721 als siebtes Kind noch ein Sohn Emanuel hinzu
- ↑ Nicolaus I Bernoulli
- ↑ Nicolaus I Bernoulli wurde 1713 zum Mitglied der Berliner Akademie der Wissenschaften ernannt
Zurück zur gesamten Korrespondenz