Noodt, Gerard an Bernoulli, Johann I (1709.05.21)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


[Noch keine Bilder verfügbar]


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Noodt, Gerard, 1647-1725
Empfänger Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Ort Leiden
Datum 1709.05.21
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur BS UB, Handschriften. SIGN: L I a 713, fol.31-32
Fussnote Siegel



File icon keinbild.gif Viro Clarissimo,

Johanni Bernouli,

S. D. P.

Gerardus Noodt.

Nescio, Vir Clarissime, an allatus ad te sit nuncius de morte Viri admirabilis, Burcheri de Volder, Collegae mei, et communis nostri amici. Abiit ille ad plures a. d. 28. Martii: mihique et omnibus qui ejus virtutes norant, incredibile sui reliquit desiderium. Jacturam hanc sentit literatus orbis; sed maxime nostra Academia: cui doctrinae, ingenii, et sapientiae, veneratione ingens erat ornamentum. Quod restat, cogitant nunc, ad quos ea res pertinet, de substituendo ei successore qui possit tanti hominis vices supplere. Commendantur autem complures: inter quos aliqui neque absurdi, et doctrina spectati. Ego vero et amici mei quem tecum comparemus, nullum novimus: itaque quem lubentius accipiamus Collegam praeter te non desideramus alium. Quid futurum sit, nescimus: quamquam speramus, fore: ut in te possit cadere consensus procerum qui veram amant doctrinam. Nil tamen videntur tentaturi, quamdiu incerti sunt; utrum patriam Academiam nostrae sis praelaturus: cum praesertim timeant, spe sua iterum excidere cum aliqua Academicae dignitatis imminutione. Accedit, quod nesciunt, quibus conditionibus moveri possis ad suscipiendam apud nos Philosophiae et Matheseos professionem, exemplo Clarissimi Volderi, in omnibus suis partibus exFile icon keinbild.gifercendam. Eget Academia nostra, praeter Physicam, in primis Metaphysices[1] doctrina qua excelluit amicus noster. Sunt praeterea in turri Astronomica insignia Astronomiae instrumenta quorum negligi usum, minime convenit. Quis dubitet, tua opera, eruditione, fama, magnum ex omni Philosophiae et Matheseos disciplina ad Academiam nostram perventurum fructum? quia tamen haec persuaderi iis oportebit qui praesunt reipublicae nostrae literariae; nec omnium, ut facile conjicis, eadem est sententia: rem mihi et caeteris amicis qui favent nominis tui celebritati, facies charissimam: si quam primum poteris, me facias certiorem: primum, an venturus ad nos sis; si bonis conditionibus tibi offeratur Philosophiae et Matheseos professio: deinde, an impetrare a te possis; ut utramque disciplinam in omnibus quas dixi partibus doceas publice, ac privatim: tertio, quanto honorari te salario velis. Id vero sicut honestum esse oportet: ita ut non immodice petas, suaserim: aliqua aerarii nostri difficultate. Sed quod tibi videbitur, mihi, quam primum poteris, si significaveris; facies e re tua. Ego certe, quod nostram decet amicitiam, nihil omittam apud amicos, quo tibi prodesse possim. Interim poteris tibi hic majora polliceri emolumenta, quam olim Groningae. Invenies enim, praeter amoenissimam urbem, illustrius eruditioni tuae theatrum, Academiam florentem non minus Doctorum promotionibus, et egregiorum Juvenum undequaque huc confluentium frequentia, quam studiis Philosophiae et Matheseos: quarum regulis jam Medicina quoque hic, quam feliciter, tam laudabiliter, regitur a Clarissimo Viro, Hermanno Boerhaeve, amico et collega File icon keinbild.gif meo: cujus nomen fando forte ad aures tuas pervenit. Cum egregio eo Viro frequens mihi de te sermo est; etsi te de facie numquam vidit. Quod tamen consequens est societati literarum, amat, laudat, commendat, quantum potest, famam et eruditionem tuam. Adeo jussit hic recudi Borelli librum, de motu animalium;[2] eique jungi quae de motu musculorum inseri Actis Lipsiensibus olim voluisti.[3] Quod si tibi placeat, quid praeterea addi deinde a te inventum ea in re: (dies enim diem docet) id suo loco poni tuo arbitratu lubens curabit: si transmiseris. Vale, Vir Clarissime, et dominam meo nomine quam officiosissime saluta.

Dabam Lugduni in Batavis a. d. 21. Maji, MDCCIX.

File icon keinbild.gif A Monsieur

Monsieur, Jean Bernouli, Docteur

et Professeur, dans la Philosophie et Mathe-

matique tres celebre, etc. etc.

A

Basel


Fussnoten

  1. Im Manuskript steht "Mataphysices"
  2. [Text folgt]
  3. [Text folgt]


Zurück zur gesamten Korrespondenz