Bernoulli, Johann I an Poleni, Giovanni (1732.06.10)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


[Noch keine Bilder verfügbar]


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Empfänger Poleni, Giovanni, 1683-1761
Ort Basel
Datum 1732.06.10
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur Standort unbekannt
Fussnote



File icon keinbild.gif Doctissimo ac Nobilissimo Viro

Joanni Poleno

S. P. D.

Joannes Bernoulli

Res non est tanti ut succenseas illi Mercatori Mediolanensi, qui in commissis habebat, ut daretur mihi aureus ille nummus, sed qui commissum effectui dare intermisit; nullum enim periculum erat in mora, neque ego ea de re anxius eram. Nunc Tibi significo, nec accepisse valorem illius nummi, nimirum quatuor florenos cum sextante; ut praeterea octo florenos pro Dictionario Moreriano, adhuc solvendos Bibliopolae nostro cum tradiderit tria posteriora volumina. En mitto Tibi hoc schediasma ab eodem Bibliopola nuper editum, ex quo omnia quae scire cupis cognosces, inprimis causam quae retardaverit Operis absolutionem, in eo consistentem quod cum ab initio sibi persuasisset aliquot tantum centenos articulos novos Operi insertum iri, nunc eorum numerum ad quatuor aut omnino quinque millia excrescere, ita ut nova additamenta fere [ducen]tas plagulas ultra quam crediderat sint adimpletura. Responderi non potest ad interrogationem qua quaevis, quanti futurum sit, ut venent Liber iis, qu[i] non subscripserint. Subscriptiones namque numero superarunt exemplaria impressa, quae res coëgit Bibliopolam meditari alteram Editionem sed a prima nihil diversam, ne habeant Emptores primae de quo querantur; Videbis autem ex hoc programmate, non viginti sed vigintiquatuor florenos a subscribentibus solvendos esse pro quolibet exemplari secundae Editionis. Pergratum fuit intelligere, Tibi adeo curae cordique esse valetudinis statum filii mei Danielis, unde perspectum mihi datur quanto amore eum prosequaris; Spero juniorem alterum meum filium Joannem, nunc cum maxima Petropolin appulisse, a quo quippe litteras habeo Lubeco datas VII. Maj,[1] quibus perscribit se proxime mari Baltico commissurum, in navi aliqua quae tum parata erat ad solvendum primo quolibet favorabili vento. Etsi volumen quartum jam tradatur petentibus et quintum forsan brevi sit expectandum, credo tamen te malle expectare donec sextum quoque praelum evaserit, quod ut indicat Bibliopola circa finem anni fiet, ut una vice omnia residua volumina tria Tibi transmitti possint, potius quam ut probitis vicibus dimittantur, sin tamen aliter senseris, Tuum est jubere, faciamque Ego quod jusseris, qui ad jussa Tua capessenda animique mei obsequium Tibi testandum semper sum paratissimus. Vale Vir Celeberrime.

Dabam Basileae a. d. IV. Jduum Jun. MDCCXXXII.



Fussnoten

  1. [Text folgt]


Zurück zur gesamten Korrespondenz