Poleni, Giovanni an Bernoulli, Johann I (1730.10.01)
[Noch keine Bilder verfügbar]
Kurzinformationen zum Brief mehr ... | |
---|---|
Autor | Poleni, Giovanni, 1683-1761 |
Empfänger | Bernoulli, Johann I, 1667-1748 |
Ort | Padova |
Datum | 1730.10.01 |
Briefwechsel | Bernoulli, Johann I (1667-1748) |
Signatur | Standort unbekannt |
Fussnote |
Doctissimo Celeberrimoque Viro
Joanni Bernoullio
Mathematicorum aetatis nostrae facile Principi
Joannes Polenus. S. P. D.
Cum, toto hoc Septembri mense, gravi morbo laboraverit; nunc, quando aliquantillum convalesco, Litteras Tibi do, Vir Praestantissime. Vereor enim ne Tibi pecuniam debeam, vellem autem Tibi satisfacere. Kalendis enim superioris Maji, rogavi Te, ut meo nomine subscriberes pro uno Exemplari Editionis magni Lexici Moreriani, cui istic operam dat Bibliopola vestras Joannes Brandmülerus; ac pro me Florenos sex (nimirum subscriptionis pretium) persolveres. Nullus dubito, quin gratia hac me affeceris: quamobrem id scire vellem; namque statim curarem ut nummi a Te expensi Tibi istic numerarentur. Alia praeterea caussa est, cur ad Te scribam, sed ferme erubesco: quippe qui nihil meritorum habeam ut a Te petam quod κακόετες ornandae Bibliothecae urgeret, ut saltem indicerem. Dicam autem? dicam ne? confisus humanitate tua dicam. Celeberrimus Filius tuus Daniel, mei amantissimus (quae ejus benignitas est) nuper ad me scripsit;[1] per Dominum Hermannum Se misisse Tibi duo Exemplaria Operum omnium Mathematicorum editorum Petropoli; Se vero non dubitare, quin si unum eorundem Exemplar a Te ego petierim, mihi faveas. Ast fortassis illud, quod Tibi supererit, alterum Exemplar alicui promisisti, alteri Bibliothecae[2] destinasti; quare rogationem meam ita accipe, ut facta sit tantum, si liberum, supervacuumque Tibi esset illud alterum Operum eorundem Exemplar: si Tibi gratum esset, illud permutare cum optimis aliquibus Libris Italicis, quos peteres, quosque Tibi per occasionem sine portorio ullo transmitterem: vel si conditionem aliquam aliam optares. Sed de hoc satis. Illud enixius rogo, ne Te petitionum mearum taedeat, sed immo me benevolentiae tuae optata perseverantia complectaris. Vale, et fave.
Patavij. Kal. Octob. MDCCXXX.
Fussnoten
Zurück zur gesamten Korrespondenz