Wolff, Christian an Bernoulli, Johann I (1738.12.17)
Kurzinformationen zum Brief mehr ... | |
---|---|
Autor | Wolff, Christian, 1679-1754 |
Empfänger | Bernoulli, Johann I, 1667-1748 |
Ort | Marburg |
Datum | 1738.12.17 |
Briefwechsel | Bernoulli, Johann I (1667-1748) |
Signatur | BS UB, Handschriften. SIGN: L I a 671, Nr.56* |
Fussnote |
Viro Amplissimo et Celeberrimo
Dn. Joanni Bernoulli,
Mathematico eminenti,
S. P. D.
Christianus Wolfius.
Paucis Te volo, Vir celeberrime. Cum agnatus tuus[1] in patriam revertatur, per ipsum Tibi mittere volui Partem primam Philosophiae meae practicae Universalem,[2] quae Theoria[m] complectitur. Proxime sequetur altera, quae praxi evolvendae destinata sublimiora hisce continet.[3] Deduxi enim eam a priori ex ipsa animae humanae natura, ceu decet philosophum Juri naturali longe ampliores limites tribuo, quam intra quos v[ul]go coërcetur, ita ut omnium actionum humanarum, qualescun[que] tandem eae sunt, in dato quocunque casu moralitas per idem de[ter]minetur, nec quicquam arbitrio humano relinquatur. Quod su[per] est, Deum supplex rogo, ut per plures adhuc annos Te salvum atque incolumem servet in rei mathematicae incrementum ac ornamentum. Vale et fave.
Dabam Marburgi Cattorum d. 17 Dec. A. 1738.
Fussnoten
Zurück zur gesamten Korrespondenz