Wolff, Christian an Bernoulli, Johann I (1726.08.29)

Aus Bernoulli Wiki
Version vom 13. Juli 2010, 06:55 Uhr von Maintenance script (Diskussion) (Importing text file)
(Unterschied) ← Nächstältere Version | Aktuelle Version (Unterschied) | Nächstjüngere Version → (Unterschied)
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Wolff, Christian, 1679-1754
Empfänger Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Ort Marburg
Datum 1726.08.29
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur BS UB, Handschriften. SIGN: L I a 671, Nr.41*
Fussnote



File icon.gif Viro Amplissimo atque Celeberrimo

Joanni Bernoulli

S. P. D.

Christianus Wolfius.

Hesterno die litteras[1] accepi d. 31 Jul. st. v. vel 11 Aug. st. n. Petropoli datas, quibus certior reddebar de obitu Filii Tui, Nicolai, febre hectica extincti. Comitem nactus Collegam Cl. Bürgerum, Med. Doctorem, qui rheda, qua domum vehebatur, dejectus fuerat. Jussit Augustissima Imperatrix, ut defunctorum corpora suo sumtu tumulo inferrentur, nec quicquam deesset, quod splendorem augere posset. Tristissimum hoc nuntium non sine animi moerore percepi facileque praevideo, quam Tibi, Vir Celeberrime, fuerit acerbum: neque enim ullus dubito, quin a Filio Tuo Daniele plura de obitu Fratris dilectissimi fueris edoctus. Ex litteris Cl. Bülffingeri d. 1 Jul. st. v. datis intellexi, dedisse eum jam specimina, quae nomen Bernoullianum deceant. Quamobrem vehementer doleo, quod in ipso juventutis flore fuerit extinctus, qui jam cum Viris de ingenii acumine contendere poterat. Sed cum ita visum fuerit Deo, in ejus nobis voluntate acFile icon.gifquiescendum. Faxit idem, ut Filius alter Daniel, qui unus celebritatem nominis Bernoulliani continuare valet, annos Nicolai suis additos experiatur! Idem benignissimum Numen Tibi quoque Vir summe, largiatur senectutem vegetam, ut ex Danielis Tui felicitate voluptatem perennem percipias eademque fruaris! Cel. Hermannus invenisse dicitur regulam generalem integrandi absque indeterminatarum separatione omnem quantitatem integrabilem et non integrabilis reducendi ad quadraturas simplicissimas.[2] Peripneumonia notha laboravit, ut salus ejus periclitari videretur; sed dexteritate Medici restitutus. In re litteraria nihil mihi novi occurrit, nisi quod Horrebovius, Professor Matheseos Hafniensis, in Clave, quam vocat, Astronomiae[3] novam dare contendit methodum determinandi parallaxin Solis et planetarum. Considerat enim planetas instar pendulorum, quorum longitudo est semidiameter et celeritatem materiae vorticosae comparat cum oscillationibus penduli. Vale et fave.

Dabam Marburgi d. 29 Aug. 172[6]


Fussnoten

  1. [Text folgt]
  2. Hermann, Jacob Na. 042, De Calculo Integrali: CP 1, 1726 (1728), pp. 149-167
  3. Horrebow, Peder, Clavis astronomiae sive astronomiae pars physica. Havniae, sumptibus authoris, 1725.


Zurück zur gesamten Korrespondenz