Bernoulli, Johann I an Unbekannt (1697.03.25)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Empfänger [N.N.]
Ort Groningen
Datum 1697.03.25
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 673:Bl.24r-v
Fussnote Dieser Brief ist von Johann III Bernoulli der Korrespondenz Basnage beigebunden.



File icon.gif Anonymus ille Juvenis Hagiensis,[1] cujus industriam laudo, aberrat a vera Solutione; Curva enim proposita non est ex parabolarum genere;[2] si calculum quem inivit communicare placeat, paratus sum ostendere paralogismum. Veram interim curvam statim post pascha in Actis Lips. prodituram videbit.[3] Quod differentialium calculum excolat laudabiliter agit, speramus hinc arti nostrae non mediocre incrementum accessurum. J. Bernoulli

Groningae d 15/25 Marti 1697

Hoc jam scripto pervenit ad manus meas Solutio Angli anonymi (si ex ungue Leonem, ego Newtonum conjicio),[4] hanc solutionem ceu legitimam agnosco quia Leibnitianae et mea conspirat; nihil officit quod in quibusdam casibus mobile postquam aliquocu[n]que descendit iterim ascendere debeat; est enim descensus a punc[to] superiori ad inferius, perquamcunque demum viam ille peragatur. Hac itaque natione sensus problematis satis clarae determinatus est ut nimirum quaeratur via ab uno puncto ad alterum quae (si vocabulum File icon.gif descendere displiceat) percurratur a gravi citissime seu tempore brevissimo.


Fussnoten

  1. Es handelt sich wahrscheinlich um den Sohn des Salomon Dierckens aus den Haag. Vgl. Brief von Johann I Bernoulli an Henri Basnage de Beauval von 1697.03.30.
  2. Es handelt sich um eine vermeintliche Lösung des Brachystochronenproblems.
  3. Bernoulli, Johann I, Op. XXXVII, Curvatura radii in diaphanis non uniformibus..., in: AE Maji 1697, 206-211; Opera I, 187-193.
  4. Newton publizierte seine Lösung anonym zusammen mit Johann Bernoullis Aufgabenstellung in Phil. Trans. XIX, N. 224 (January 1696/97), pp. 388-389.


Zurück zur gesamten Korrespondenz