Bernoulli, Johann I an Poleni, Giovanni (1731.07.07)
[Noch keine Bilder verfügbar]
Kurzinformationen zum Brief mehr ... | |
---|---|
Autor | Bernoulli, Johann I, 1667-1748 |
Empfänger | Poleni, Giovanni, 1683-1761 |
Ort | Basel |
Datum | 1731.07.07 |
Briefwechsel | Bernoulli, Johann I (1667-1748) |
Signatur | Standort unbekannt |
Fussnote | Adresse und Siegel. Auf der Adressseite: "Acec un paquet de Livres mathem." |
Nobilissimo Doctissimoque Viro
Joanni Poleno
Mathematico Acutissimo
S. P. D.
Joannes Bernoulli
Gratum fuit intelligere, Tibi dono transmissa esse duo Volumina Commentariorum Imperialis Academiae Russicae, ut et nonnulla alia opera,[1] ita ut nihil Tibi desit praeter Orationes duas in binis conventibus solennibus habitas, atque tres Tomos Libri Gallici, cui Titulus Abregé des Mathematiques etc.[2] Mitto itaque, quia ita desideras, in hoc fasciculo duas illas Orationes et Librum illum Gallicum (in 8.o) quibus adjunxi sermonem Gallicum habitum a De L'isle cum responsione filii mei Danielis;[3] Pro his omnibus erogavit, ut ipse scripsit, duos Rubelos qui aequivalent in nostra moneta quatuor circiter florenis seu uni Ducato aureo quem vestrates Hungarum appellare solent. Hanc ergo summulam mihi exsolvi curabo a Mercatore cui datum est negotium recipiendi fasciculum. Neutra illarum duarum Orationum pro Auctore habet filium meum, sed prior debetur Cl. Bulffingero, altera Cel. Hermanno.
Acceperis nunc quidem, ut spero, alterum illum priorem fasciculum ante aliquot menses dimissum, quo continebantur tria volumina prima Lexici Moreriani una cum aliquot Dissertationibus; inter quas si ea quam conscripseram de Motu et Orbitis Planetarum Tuo limatissimo Judicio satisfecerit, habebo de quo mihi gratuler quanquam non putem Te ex illa multum proficere posse, utpote qui ipse de hac materia tam erudite disseruisti in Opere Tuo de Vorticibus Coelestibus. Vale Vir Illustrissime et me amare perge.
Dabam Basileae ipsis Nonis Julj MDCCXXXI.
A Monsieur
Monsieur Le Marquis Poleni
de diverses Academies Imperiale et
Royales, tres Celebre Professeur des
Mathematiques etc.
à Padoue
Avec un paquet
de Livres mathem.
Fussnoten
Zurück zur gesamten Korrespondenz