Scheuchzer, Johann Jakob an Hermann, Jacob (1704.01.12)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Scheuchzer, Johann Jakob, 1672-1733
Empfänger Hermann, Jacob, 1678-1733
Ort Zürich
Datum 1704.01.12
Briefwechsel Hermann, Jacob (1678-1733)
Signatur ZB Zürich. SIGN: Ms. H.150a, S.322-323
Fussnote



File icon.gif [...] Mons.r Hermann Min.re[1] de la parole de Dieu à Basle

Vir Celeberrime

Fautor et Amice honoratiss.me

Etiam atque etiam Tibi gratulor de egregijs, quae Erudito Orbi donas, Speciminibus, certissimis Ingenii Tui, quod χρυσαίου γένους existimo, indicibus. Sed et mihi de perenni Tuo erga me favore, immo haud fructu amore, quem demereri quovis officiorum genere studebo. Manda modo et me utere ad quaevis promtissimo. Sunt mihi praeter Gaudentij Roberti Miscellanea haud pauci Mathematici, qui omnes Tibi, si grati forent, sunt a servitijs; communicabo, si velis catalogum. Si quid Italicorum desideres, me utere internuntio, obtinebo, quod desideraveris. Tiguri id genus libri venales non prostant; Maxime mihi arridet, quod Tibi ἀκριβεστάτῳ[2] alia[3] placeat methodus altimetrica, quam instituo ope Barometri. Dicam paucis, quod sentio. Distinguo operationes a me in ultimo Itinere factas, prout respectum habent ad Tigurum, vel ad montium quos dimensus sum proximas radices, vel vallium diversas adinvicem altitudines. Priores quod spectat, ijs non summopere confido quandoquidem Tiguri non adeo fidum reliqui observatorem, et Barometrum minus exquisitum. Persuasus tamen sum institui posse ope hujus Instrumenti libellationes in dissitis maxime locis, sed sub hisce cautelis, ut 1. Tubi sint ejusdem prope diametri; 2. ad certam quandam e. g. Tigurina[e] urbis altitudinem, immo et Barometrum hic suspensum accommodatum, quale nunc paravi Ill. atque Exc. Marsilio. 3. conclusiones non fiant, nisi ex plurium dierum, immo septimanarum collatis observationibus. Ita, puto, mensurari possunt diversorum Germaniae, Galliae, Italiae[4] respective ad summas nostras Alpes altitudines. Excurri nuper Dogeram usque visitaturus Illustriss.[5] ante laudatum Comitem, et locum hunc ope Barometri, quod mecum vexi inferiorem observavi Tiguro 240 pedd.[6] quibus inferior adhuc erit Basilea Vestra. De montium altitudinibus res erit salva satis, si observationes fiant eodem die, eandem tempestatem, eodem instrumento, File icon.gif debita ἀκριβεία. Et, pone, commissum fuisse errorem, vel ob variantem aeris elasticitatem, inferri differentiam aliquot scrupulorum, quid hi centeni, ducenteni, vel etiam trecenteni pedes ad altissimum quendam Montem. Posset et hoc in casu certitudini aliquod addere momentum observationum aliquota reiteratio; Mecum ordinarie puto Hemicyclum Geometricum, ut hic vel ibi pro re nata instituere possim operationes, sed, crede, mihi magnas invenio difficultates, si solum consideres basin sive lineam fundamentalem, quae certum ad minimum perticas exsuperare debet. Communicabo proxime Compertum a me ope Geometriae initium Montium quorundam in Praegallia valle, quam observatis meis inserere non ausus fui, adeo enormis prodit altitudo: et tamen processum instituisse puto in forma. Tu an παρόραμα perspicacissimis Tuis oculis detegas, vide. Accipe nunc mensem desideratum et ab Exc. D. Königio pete Exemplaria bina Novorum Literariorum. Vale. [J. J. Scheuchzer][7]

d. 12. Jan.


Fussnoten

  1. Min.re= Ministre.
  2. Dir, dem gewissenhaftesten.
  3. Im Manuskript steht "alius".
  4. Im Manuskript fehlt an dieser Stelle vermutlich ein Wort wie "montium".
  5. Im Manuskript steht "Illustiss."
  6. pedd.= pedes.
  7. Die Signatur im handschriftlichen Entwurf ist unleserlich.


Zurück zur gesamten Korrespondenz