Hermann, Jacob an Scheuchzer, Johann Jakob (1706.09.29)
Kurzinformationen zum Brief mehr ... | |
---|---|
Autor | Hermann, Jacob, 1678-1733 |
Empfänger | Scheuchzer, Johann Jakob, 1672-1733 |
Ort | Basel |
Datum | 1706.09.29 |
Briefwechsel | Hermann, Jacob (1678-1733) |
Signatur | ZB Zürich. SIGN: Ms H 318, pp.289-290 |
Fussnote |
Vir Experientiss.me et Celeberr.me Amice honoratiss.me
Nudius tertius a nobis discessit Iuvenis Bernoulli defuncti nostri Professoris Filius qui aliquot retro annis Augustae Vindelicorum arti pictoriae operam dedit; Parisiosque abit ut egregios quos jam fecit progressus in insigni illo Mundi Emporio augeat, litteras ipsi tradidi Clariss. Varignonio reddendas ut mihi juxta diu jam expectata Academiae Regiae Scientiarum Acta pro Dno. Fratre Tournefortii Itinerarium in Regiones orientales recens typis editum pariter transmittat. Ecce nunc pretium trium florenorum cum dimidio pro libris quos mihi eos petenti misisti et ego optime accepi viz. Conica Hyrei cujus pretium 2 f 30 X, Teyleri Fortificatoria 45 X et Bilbergi libellus de Refractione ☉[1] inoccidui 9 X adeo ut summa Conficiat 3 f 24 X. Quia autem verus valor monetae vestrae ignotus est, si hoc quod mitto non sufficit, rogo ejus me certiorem fac ut id quod forte deficit resarciam. Catalogum post octiduum restituam et quantum video Cl. Paravicinus noster aliquos in eo notavit de quibus haud dubie Tecum aget. Hisce Vale, Vir Clariss.me et me proporro ama Celeberrimi Nominis Tui Deditissimum Hermannum
Dabam Basileae 29 7bris 1706.
Hanc inclusam rogo Cl. Fratri reddi [cures].[2]
Fussnoten
Zurück zur gesamten Korrespondenz