Hermann, Jacob an Scheuchzer, Johann Jakob (1705.05.20)
Kurzinformationen zum Brief mehr ... | |
---|---|
Autor | Hermann, Jacob, 1678-1733 |
Empfänger | Scheuchzer, Johann Jakob, 1672-1733 |
Ort | Basel |
Datum | 1705.05.20 |
Briefwechsel | Hermann, Jacob (1678-1733) |
Signatur | ZB Zürich. SIGN: Ms H 318, pp.245-246 |
Fussnote |
Vir Clarissime et Experientiss.me
Fautor et Amice Honoratissime.
Praeterito die Sabbathi literas ad Te exaravi quas Te accepisse puto; rogavi scilicet ut apud Excell.um Bianchium nonnihil explores quibus in terminis Sereniss.mae Reipublicae de me scripserit, quod mature cognoscere cuperem mea enim id nosse plurimum refert; me tamen, ut sincere loquar, pudet toties Tibi molestum esse, at necessitate id urgente a Tua erga me humanitate spero id aegre a Te non latum iri, est interim ut veniam deprecer pro tot jam molestiis a me Tibi illatis quibus nunc accedit q[uo]d Te etiam atque etiam rogare audeam Dn. Dubritio inclusam Epistolam quando Te conveniet tradendi, et quandocunque me usibus Tuis idoneum judicabis quam liberrime jubeas velim. Fortunatum enim et Felicem me crederem si unquam aliqua occasio Ti[bi] grati quid praestandi sese[1] mihi offerret. Verum tempore nunc mihi reluctante hic filum ex abrupto abrumpo. Vale meque ama, Celeberrimi Nominis Tui Cultorem perpetuum Hermannum
Basileae 20 Maji 1705
Tabellarius mihi non attulit novella Tua. 13 Maji.
Si forsan Ex.us Bianchi Cel. Leibnitii Epistolas jam viderit rogo eas mihi remittas aut saltem earum ultimam cui adhuc responsum debeo.[2]
Fussnoten
Zurück zur gesamten Korrespondenz