Hermann, Jacob an Scheuchzer, Johann Jakob (1705.05.16)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite   Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Hermann, Jacob, 1678-1733
Empfänger Scheuchzer, Johann Jakob, 1672-1733
Ort Basel
Datum 1705.05.16
Briefwechsel Hermann, Jacob (1678-1733)
Signatur ZB Zürich. SIGN: Ms H 318, pp.241-244
Fussnote Siegelspuren



File icon.gif Vir Celeberrime Fautor et Amice Honoratissime.

Confectam jam habebam die Mercurii proxime elapso, et sigillatam epistolam quae Tibi gratias agerem pro vere amica cura quam de Patavino meo negotio geris non aliter ac si illa res Te ipsum spectaret: sed magno meo infortunio accidit ut Tabellarius prius abierit, quam Puer quem ad ejus Hospitium in tempore adhuc sufficienti miseram nimium in via cunctatus, eo pervenerit eamque epistolam tradere Tabellario potuerit. Huic autem malo aliter mederi nequivi quam si Tibi per postam nunc scriberem Tibique pro eximia Tua commendatione studiorum meorum apud Excell.um Bianchium quas debeo gratias rependerem, qua Tua commendatione tanto magis me Tibi devinxisti, quanto magis simili in isto negotio opus habebam, siquidem, ut a Cl. Fardella pariter intelligo, id quoque negotii inter alia Excell.o Residenti datum est a Sereniss.ma Republ. Veneta, ut de me meisque studiis in Helvetia percontetur; en ipsissima Dn. Fardellae verba: Per ora la prego di fare ogni diligenza per informare a suo favore il Sig.r segretario Bianchi ora Ministro della Republica Veneta ne Svizzeri, che credo si trovi in Zurigo, a cui è stato commesso informarsi della abilità e talenti di V. S. Ill.ma. Hactenus Cl. Fardella. Quae verba satis mira mihi videbantur: in praecedentibus enim literis mihi scribebatur. Illustrissimi Leibnitii' Authoritatem tantum apud Excellentissimos Academiae Patavinae valuisse, ut simul ac Incomparabilis hujus ac prope Divini Geometrae, de recondita mea et exquisita (quam Dn. Fardella dicit) doctrina fidem habuerint, ex non paucis praestantissimis Viris, qui Mathematicam Cathedram petebant, me ad tam amplam, tamque difficilem Provinciam suscipiendam prae caeteris aptum unanimi calculo judicasse, meque ad Mathematicas disciplinas in Athenaeo Patavino publice docendas honorificis File icon.gif honestissimisque conditionibus invitare decrevisse'. Haec Cl. Fardelli Verba ipsissima satis ni fallor clara sunt; in sequentibus vero italice scriptis a me petierat, nomine magistratus ut mentem meam circa stipendium declarem. Nunc vero, postquam negotium terminatum credebam, Ex.o tandem Residenti injungitur ut specialiorem mei meorumque studiorum capiat notitiam: si citius hoc mihi innotuisset aut si qua arte praesentire potuissem ita mecum actum iri, aliam forsan viam inivissem. Nunc autem cum res aliter se habeat, quam speraveram, ad ea jam media recurro quae mihi a Dn. Fardella indicata sunt, scilicet ut Cl. et Ampl. Bianchi mei in gratiam informetur hicque unicus vere cardo esse videtur, in quo vocatio mea vertitur, quae, si felicem haut sortiatur successum non parum meae detrahet apud Doctos existimationi, et sane mea plurimum refert quamproximo scire quid rei futurum sit, aut qualem de me foveat opinionem quod facile explorare poteris, hacque in re innumeris Tuis in me meritis ingentissima fiet accessio. Non dubito quin Leibnitianae literae reddiderint mihi[1] faventem Ex.um Dn. Residentem, et si omnia dicere fas est, quae ad mei commendationem facere possunt, etiam mihi licebit dicere quod Illustris aliquis Amicus Parisiensis e Regia Scientiarum Academia et alius nomine Saurinus Praeter Illustriss.um Leibnitium et Cl. Cl. Bernoullios a me petant, ut ipsis attestationem quoque transmitterem, Dn. Rolle Regiae Paris. Societatis sodalem Calculum differentialem aggressum male Dn.i Saurini responsiones ad difficultates contra novam nostram Analysin motas rejecisse, quod ego tanto libentius testimonium dabo, quod jam ante quadriennium aliquod Rollianum scriptum refutare aggressus sim meumque schediasma in Adversariis meis adhuc extans Lipsiam miserim quod tamen, quia eristicum erat, suppressum inde mihi remittebatur. Ecce nunc ipsiss.ma Dn.i Varignon verba: Et comme M. Rolle est homme à disputer en Peripateticien, et à ne se jamais rendre, eust-il dit que deux et deux sont cinq, et que l'Academie ne veut point parler, nous avons besoin d'attestations de sçavans pour le confondre. C'est pourquoy M. Saurin et moy nous Vous prions et M. Bernoulli aussi de nous envoyer tous deux les vôtres, que Vous ferés sur ce que Vous verrez dans ce journal, et sur le File icon.gif memoire que voici aussi de M. Saurin. Envoyés nous vite, s'il Vous plait cette attestation, parce que l'affaire presse. J'écris aussi à M. Leibnitz pour en avoir encore d'autres. Nescio an non Excell.o Bianchio quoque significari posset me universaliter ab omnibus Marburgensis Academiae Professoribus desiderari rogatumque esse ut cathedram ibi Mathematum amplecterer. Verbo, totum negotium Tuae prudentiae committo, Teque enixe rogo ut quicquid factu necessarium Tibi videbitur facias; caeterum quoque rogo ut Ex.o Residenti meum cultum et observantiam deferas. Tandem gratias ago pro transmissis foliis Novorum Tuorum cum nitidissimis iconismis Balnei Pfefferiensis. Dn. Dubrit hodie scribere cogitabam sed tempus id mihi nunc vetat. Vale et me Ama; Celeberrimi Nominis Tui Cultorem perpetuum Hermannum

Quando Dn. Dubrit Te conveniet salutem meam, quaeso, Ipsi indica.

Basileae 16. Maji 1705

File icon.gif A Monsieur

Monsieur Scheuchzer

celebre Docteur en Medecine et Membre des

Academies Imperiale et Royale d'Angleterre

à Zuric


Fussnoten

  1. Im Manuskript steht "mifi".


Zurück zur gesamten Korrespondenz