Hermann, Jacob an Scheuchzer, Johann Jakob (1718.04.04)
Kurzinformationen zum Brief mehr ... | |
---|---|
Autor | Hermann, Jacob, 1678-1733 |
Empfänger | Scheuchzer, Johann Jakob, 1672-1733 |
Ort | Frankfurt (Oder) |
Datum | 1718.04.04 |
Briefwechsel | Hermann, Jacob (1678-1733) |
Signatur | ZB Zürich. SIGN: Ms H 318, pp.401-402 |
Fussnote |
Viro Experientissimo atque Celeberrimo
D. Iacobo Scheuchzero
S. P. D.
Iacobus Hermannus.
Iam dudum Tibi in aere sum Vir Celeberrime, ex quo exemplaria Doctissimarum Tuarum Lucubrationum, in Historiam Naturalem communis nostrae Patriae, et Catalogi Scriptorum Rerum naturalium a Patre meo missa accepi. Pro recentibus istis perennis Tuae amicitiae pignoribus gratias ago tanto majores, quanto minus, sterile ingenium meum suppeditare potest quod redostimenti loco vicissim Tibi remitterem. Nonnihil in Dynamica Leibnitii meditor quia super ea quae obiter tantum in Phoronomia hac de re scripseram vivente Leibnitio, adversarium in Anglia nactus sum Samuelem Clarkium qui Leibnitium et me in hisce exagitat. Quamprimum opusculum meum prodierit faxo ut ejus exemplum ad Te feratur. De dynamicis multo plura in Phoronomia traditurus fuissem, nisi ab Ill. Leibnitio intellexissem se ipsum aliquid hac de re editurum esse, quem aequum judicabam, non praevenire. Cum Doctissimo Bourgueto nostro literas procul dubio subinde permutas, quin vici estis, sed ego a Vobis remotissimus jam diu nihil literarum ab Illo accepi. Has ad Doctissimum Fratrem Tuum Iohannem Tuis adjungere quod ausus sim ignosce, et data occasione Bourguetum officiose si placet, a me saluta. Vale et me porro ama.
Dabam Ffurti d. 4 Apr. 1718.
Fussnoten
Zurück zur gesamten Korrespondenz